LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Legenda Versificada de São Francisco - Appendix I

    APPENDIX I. 
    Additiones et Variationes Codicis C. 


    Liber III. 
    I. Ampliatio 
    102. 
    1 O furiis agitate senex, mihi vera videnti 
    Certo securo, quaedam quasi nubila falsi 
    Obicis, erroris foveam mortisque timorem. 
    At mea non metuit tales constantia ventos; 
    5 Astat namque mihi veritas, via vitaque Christus 
    A dextris, ut non conturber; cunctaque falsa 
    Haec veritas, cunctos errores haec via, cunctas 
    Evacuat mortes haec vita. Quid ergo timerem? 
    Tu potius timeas, cui praeparat ultio digna 
    10 Supplicium; cuius aquilone cor, ut Pharaonis, 
    Est induratum, nulloque resolvitur austro; 
    Qui tua non curas pensare novissima; cuius 
    Irretita suo praecordia mundus amore 
    Unguibus et rostro tenet aeternumque tenebit. 
    15 Ergo, mihi datus ad stimulum plus, improbe, pugna, 
    Plusque repugnabo; plus nitere, plusque renitar; 
    Maioremque dabit maior mihi pugna coronam. 
    109. 


    Liber IV. 
    II.
     Variatio 
    138. ... pietate profusus, 
    1 Subsidiis lapsus hominum relevare studebat, 
    Consiliis curas, blandimentisque dolores, 
    Rebus egestates, verbis fastidia, donis 
    Iacturas, epulisque famem, laribusque laborem; 
    5 Praesertim profugis, pupillis et viduabus 
    Corde pio miserens, profugorum sicut asylum, 
    Et pupillorum sicut pater, et viduarum 
    Sicut sponsus erat, faciens satis unus ad omnes 
    Ultra quam posset se dilatare facultas, 
    10 Unde placere Deo se vult elemosyna soli, 
    Inde Deo populoque placet, famamque meretur 
    Sponte, sed assequitur invitus; et inde cavendum 
    Ducit, ne praesens adimat sibi fama futuram. 
    152. 


    Liber IX. 
    III.
     
    4. 
    1 Exemplumque trahens volucres ubicumque repertas 
    Ut studeant laudare Deum debere moneri 
    Censet, easque velut homines invitat, ut aures 
    Inclinent verbo Domini; blandeque vocatas 
    5 Quando stare iabet, stant; quando surgere, surgunt; 
    Quando silere, silent, et quando psallere, psallunt. 
    5. 


    Liber XIV. 
    IV.
     Addditio 
    81. 
    1 Propter nos autem potius fecisse videtur 
    Istud, quam propter Franciscum, quem venerando 
    Dispensavit ei cultum nobisque salutem. 
    Estque salus pluris quam cultus; nam sine cultu 
    5 Res est magna salus, cultus nihil absque salute, 
    Iustitiaque Dei tot respiciente labores. 
    Franciscus fato iam non obnoxius ulli 
    Vulnificos hostes adversaque cuncta subegit. 


    O quam sublimi mercede remunerat huius 
    10 Militis acta sui Dominus fortesque triumphos! 
    Qualiter humanam transcendens gloria mentem 
    Immutare statum sacri dignatur alumni! 
    Scilicet, in partes hominis compage soluta, 
    Terrea pars terram sortitur, caelica caelum. 
    15 Quas meliora manent: nec enim trahet omne per aevum 
    Caelica naturam terrae, sed terrea caeli. 


    O felix victor, quem florida serta coronant. 
    Quo minor in terris et maior in aethere, qui nil 
    Hic habuit proprium, nunc omnia possidet, et qui 
    20 Tot mala sustinuit, nunc delectatur in ipso 
    Fonte boni; cuius nos ad consortia Christus 
    Perducat, cum quo sit Patri Spirituique 
    Sancto maiestas et gloria nunc et in aevum. 
    Amen.