LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Henrique de Abranches
  • Legenda Versificada de São Francisco

Legenda Versificada de São Francisco - Appendix II

APPENDIX II. 
Additiones et variationes codicis V 
in quo Legenda versificata adaptatur Legendae maiori S. Bonaventurae. 
Prologus. 
1 Historiam beatissimi patris Francisci Christi signiferi et Levitae, prodigiosis virtutum insigniis admirandam, plures virtutis et scientiae viri, devotione ad Sanctum et gestorum excellentia provocati, scribere curaverunt. 
2 Plenius tamen veritate comperta, vir Deo devotus mundoque scientia et religione spectabilis, frater Bonaventura, Ordinis Minorum Generalis Minister, boni rem vindicans nominis praerogativa gratiae multiformis, 
3 prius excellens in theologia magister Parisius, postmodum sacrosanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis episcopus, cuius doctrina et scriptis universalis iam illustratur Ecclesia, historicum totius vitae decursum prosaico et authentico nimirum sermone contexuit, dignis Sancti praeconiis dignum Deo providente praeconem. 
4 Sed vitam hanc, praeter adiecta quaedam ex dictis maxime Cardinalis eiusdem, quibus innovata perficitur, metro cudisse, praesule quodam instante, magistrum ferunt Henricum, profundae, ut stilo claret, scientiae virum. 
5 Qui multa silet ab aliis posita et quaedam tangit omissa, sicut in Evangelio quod unus Evangelista non ponit alius exprimit. 
6 Opus autem suum patri sanctissimo domino Gregorio papae Nono (tanta inter alia, cum dignitatis et scientiae apice, praecellenti virtute, ut pedes saepe leprosorum et pauperum, sub Fratrum Minorum habitu apostolicum celans, abluisse dicatur et moriens in catena et cilicio sit inventus) tamquam dignissimo dedicat, et eius nomen per unciales XIV librorum sequentium litteras format. 
7 In cuius praesentia metris ineptum caritatis vocabulum ei cum obiceretur, defendit quod gentiles poetae, qui metro excluserant, eius ignorassent virtutem. 
8 Sic trinitas, unitas et si qua sunt similia posuit, indignum reputans divinae significationis vocabula legibus subici poetarum. 
9 Approbavit Christi vicarius piae defensionis responsum, suaque poni auctoritate decrevit; unde vita haec metrica a nonnullis est Caritas ob dispensationem vocabuli appellata. 
10 Quae quidem habet imitationis exempla, venerationis magnalia; habet quod mores formet, quod studium excitet. 
11 Nec desunt pro rudibus levia, ut ibi quisque pro ingenii captu pascatur. 
12 Primus liber agit de conversatione beati Francisci in habitu saeculari, et apparitione Christi sub specie crucifixi. 
13 Secundus, de pugna eius contra vitia, et de voce sibi facta de cruce, et quomodo vendens omnia reputatus est insanus. 
14 Tertius, de persecutione patris, et quomodo exheredatus et nudus in patria exsulavit. 
15 Quartus, quomodo incidit in latrones et leprosis servivit, et de reparatione trium ecclesiarum. 
16 Quintus, quomodo ex Evangelio vivendi formam assumpsit, et de primorum fratrum conversione. 
17 Sextus, quomodo Fratres, ad praedicandum per orbem missi, eius prece simul et semel subito redierunt, et de approbatione regulae. 
18 Septimus, qualiter Fratres orare docuit, et de confirmatione regulae prius approbatae. Item de spiritu prophetiae, et de multiplici eius virtute. 
19 Octavus, de multiplicatione ciborum in navi, et qualiter Soldano praedicavit Christi fidem. 
20 Nonus, de obedientia creaturarum et gratia sanitatum. 
21 Decimus, de praedicatione coram domino papa Honorio, et affectu pietatis ad creaturas. 
22 Undecimus, de invitatione omnium creaturarum ad laudem Creatoris, et repraesentatione nativitatis Christi. 
23 Duodecimus, de revelatione transitus eius, et de stigmatibus sacris Christo in speeie Seraphim apparente. 
24 Tertiusdecimus, de patientia eius, et de iis quae felicem eius transitum praecesserunt. 
25 Ultimus, de glorioso transitu et solemni canonizatione ac translatione ipsius, et de miraculis in generali, quae in prosaico virtutum eius libro specialiter exprimuntur. 

Hoc opus Henrici non carpat dens inimici, 
Qui sic mirifici praeconia scripsit amici. 

Primus Liber. 

Agit de conversatione beati Francisci in habitu saeculari, 
et apparitione Christi sub specie Crucifixi 
I. 
Additio 
33. 
1 Clara parens puerum fudit velut altera sancta 
Elisabeth, prolis et vatis munere pollens; 
Ipsum namque vocans ex sacro fonte Iohannem, 
Remque ministerii praeconis nomine signans, 
5 Praedixit clarum meritis sanctumque futurum. 

Fertur ob hoc tandem Francisci nomen adeptus, 
Quod sibi Francorum sit caelitus indita lingua; 
Qua fervens in laude Dei consueverat uti; 
Sicque Dei nutu magis est a patre vocatus, 
10 Nominis ut fieret novitate celebrior orbi. 
Vere Franciscus, qui, convertens pereuntes, 
Francos de servis peccati fecit, et in se 
Cor mirabiliter francum seu nobile gessit. 
Et licet in vanis puerum pater atque propinqui 
15 Inter opes multas nutritum deliciose 
Ad mundi traherent luxus et lucra caduci; 
Non tamen omnimode nec finetenus potuerunt. 

Patre quidem cupide mercaturis inhiante, 
Cogitur involvi curis Franciscus eisdem; 
20 Subtrahitur studio, laicisque dicatur agendis. 
Non apices sed opes ex tunc curare docetur, 
Nec matris sinitur intendere simplicitati. 
34. 

II. Variatio et additio 
48. 
1 Inde fit ut pravam iuvenis conversus in arcum 
Terrenis inhiet, lucrosa negotia curet, 
Apparensque bonum plus exsistente sequatur 
Mens tamen eius erat bona naturaliter, omni 
5 Impermixta malo; sed conversatio mores 
Plus sibi prava bonos conformat, quam bona 
Mitis enim, largus, clemens, affabilis, inter 
Ipsos curarum strepitus insignia quaedam 
69. Virtutum retinet; meriti praesaga futuri. 

10 His adeo viguit, ut in ipso turbine mundi 
Flore pudicitiae vernaret, uti rosa spinis 
Obsita nec laesa; miserisque pius miserator 
His dare semper opem nullumque repellere vellet. 
A puero namque secum miseratio crevit 
15 Unde bonis meruit maioribus accumulari. 
Multiplicis pietas augmenti lucra meretur, 
Multimodumque suis fructum cultoribus affert. 
Sed praeter morem, pariente recentia casu, 
Accidit ut cuidam semel exprobraret egeno. 
Deinde recordantem pro quanti nomine Regis 
Quam supplex mendicus eum, quam parva rogasset 
Munera, poenituit non indulsisse roganti; 
Neve malum vitii generare frequentia posset, 
Hoc in corde suo posuit semperque tenendum 
25 Vovit, ut ulterius se quid dare posset habentem 
Nemo repulsandus peteret pro nomine Christi. 
Hoc numquam patitur a corde recedere votum; 
Et manus imperio non ausa resistere cordis 
Affectus scriptos in mente sigillat in actu. 

30 Sic hominem iustum disciplinaeque capacem 
Provehit oppositis divina vocatio causis. 
Iustus namque suo defectu proficit; audens 
Labi, contemnens excedere, fit sceleratus: 
Mox ubi conteritur, temerarius ausus ad usum, 
35 Lapsus ad ascensum, contemptus ad agnitionem, 
Excessus facit ad meritum, scelus ad pietatem. 
Sic in Francisco sese contraria causant. 
Cuius, ut Anthaei, virtus geminata cadendo 
Tunc melius pugnat cum iam superata videtur; 
40 Exemploque sui docuit Franciscus, ut omnem 
Reiciant lapsum, quoscumque redarguit unus. 

Sed quia difficile mundoque Deoque vacare 
(Nemo quippe potest dominis servire duobus), 
Quanto Franciscus magis exterioribus instat, 
45 Tanto debilior ad spiritualia surgit. 
Vix mercaturae sine culpae labe geruntur, 
Immo negotia sunt variorum causa malorum; 
Inter opes, pompas luxusque, quis a lue mundus? 
Quis pice sive luto tactis non inficiatur? 
50 Denique faex foedat, maculant maculosa tenentes; 
In mundo munde vix iusti vivere possunt. 
Ergo Franciscus, licet a gravioribus esset 
Immunis vitiis, tamen haec mundana sequendo 
In multis mundo conformis erat vitioso. 
70. 

III.Additio 
208. 
1 Nam cum Franciscus de morbo convaluisset 
Fecissetque sibi vestes ex more decentes; 
Clarus ei genere sed inops in paupere veste 
………. 
IV. Additio 
208. 
………. 
1 Lapsus equo celer accurrit, devotaque iungit 
Oscula leproso, quibus et munus superaddit. 
Mox ascendit equum, sed, disparente leproso, 
Nusquam vidit eum cum campus utrimque pateret. 
5 Miratur, laetusque Deum laudans benedicit, 
Ad maiora magis ex hoc conscendere sperans. 
Sola proinde loca maeroribus apta requirit, 
In quibus audivit pietas divina rogantem. 
237. 

V. Additio 
246. 
1 Quadam namque die, precibus dum fortius instat 
Et contemplandis divinis totus inhaeret, 
Christus ei Iesus apparuit ut crucifixus; 
Cuius ad intuitum sic est affectus ad ipsum 
Ipsiusque crucem, sic passio pectore toto 
Est impressa sibi, mentique medullitus haesit, 
Ut, quoties ex tunc Christi crucifixio mentem 
Tangeret, a lacrimis vix se compescere posset. 
Intellexit in hoc evangelicam sibi formam 
A Christo tradi, qua quemque venire volentem 
Post ipsum docet, ut sese neget et, cruce sumpta, 
Eius devote vestigia recta sequatur. 

Ex tunc praecipue sentire quod est crucis in se 
Coepit et intimius humilis, pauper, pius esse. 
15 Nam cum leprosos prius exhorrere soleret 
Ut vix contuitum longinquum ferre valeret, 
Nunc humilis factus propter Christum crucifixum, 
Qui quasi leprosus fuit, attestante propheta, 
Despectus et abiectus, leprosis ipse ministrans 
20 Munificus fit eis alüsque miserator egenis. 
Insuper et vestes nunc exuit ut tribuat, nunc 
Dissuit aut scindit, alio dare non sibi prompto. 
Subvenit ecclesiis et presbyteris reverenter, 
Largus ad illa quibus altaris cultus egeret, 
25 Mysteriis cupiens divinis participare. 

Ad Sanctum Petrum Romam tunc temporis ivit; 
Et sacra devotus invisens limina, multos 
Ante fores templi residents vidit egenos. 
Tunc, paupertatis simul ac pietatis amore, 
30 Vestes ipse suas uni quem pauperiorem 
Conspicit impendens, eius viles lacerasque 
Vestes assumit, factus cum paupere pauper; 
Sicque diem cum pauperibus laetissimus egit, 
Ut, mundi fastum sic contemnendo, gradatim 
35 Ad maiora status fastigia proveheretur. 
A mediis ad summa solet progressus haberi, 
Et successive virtus capit aucta vigorem; 
Surgunt ex modicis praegrandia flumina rivis. 

Secundus Liber. 

De pugna eius contra vitia, et de voce sibi facta de cruce, et quomodo vendens omnia reputatus est insanus. 

VI.Addtio. 
143. 
1 Addit adhuc Dominus Francisci tangere mentem. 
Nam secus Assisium veterem casumque minantem 
Ecclesiam Sancti Damiani, dum semel intrat 
Oraturus ibi Franciscus, et ad crucifixum 
5 Ipsiusque crucem votis intendit anhelis, 
Ter fit ad ipsum vox divinitus e cruce lapsa: 
“Vade, domumque meam repara, Francisce, ruentem”. 
Vocis ad auditum mirabilis obstupefactus 
Extra se rapitur; in se tamen inde reversus 
10 Iuxta mandatum pensat de materiali, 
Quam sic destructam videt, ecclesia reparanda, 
Quamvis propositum verbi magis esset ad illam 
Sanguine quam proprio Christus mercando redemit, 
Ut sibi postea, reserante Deo, fuit insinuatum. 
144. 

Tertius Liber. 

De persecutione patris, et quomodo exheredatus et nudus 
in patria exsulavit. 

VII. Additio 
165. 
1 Nudari totus non abnuit eius amore, 
In cruce qui nudus pro nobis ultro pependit. 
Sic mundum nudus egressus cuncta relinquit, 
Et nudum nudus Christum sequitur crucifixum. 
166. 

VIII. Additio 
203. 
1 Suscipit oblatas veteres a paupere vestes 
Pontificis servo, mantellum scilicet unum, 
Quem praesul motus pietate dari sibi iussit. 
Cui crucis impressit signum Franciscus; et inde 
5 204. Nil nisi semet habens abit... 

Quartus Liber. 

Agit quomodo incidit in latrones, et leprosis servivit; 
et de reparatione trium ecclesiarum. 

IX. Ampliatio 
132. 
1 Hinc magnam meruit virtutem purificandi 
Corpora mentesque. De multis narro vel unum. 
Nempe Spoletano cuiusdam de comitatu 
Cum morbus quidam miserabilis horribilisque 
5 Os et maxillam sic corrodendo voraret, 
Ut nullum medici sibi subsidium dare possent, 
Contigit ut rediens de Roma, quo peregrinus 
Iverat ut Sanctis se commendaret ibidem, 
Liminibus sacris et apostolicis peragratis, 
10 Occurrens fieret Francisco. Quem veneratus 
Ad devota pedum se vir dabat oscula, quando 
Sanctus eum prohibens nullatenus hoc toleravit, 
Poscentique pedes dedit os, ac oscula, sese 
Fortior, infixit semesis cancere labris. 
15 Sed mox ut morbum sacro sacer attigit ore 
Franciscus, subito data plena salus fuit aegro. 
Concurrunt humile factum sublimeque signum: 
Hinc humilis pietas, mirabilis inde potestas. 
137. 

X. Additio. 

225. 
1 Sic tres ecclesias erexit materiales, 
Mysterium fabricae designans spiritualis 
In tribus Ordinibus quibus Ecclesiam renovavit. 

Cellae vero Dei Genitricis iugiter haerens, 
5 Totum se commisit ibi Matri pietatis. 
Hic sub ea meruit virtutibus amplificari, 
Hic magis obtinuit in agendis certificari, 
Hic sub ea coepit feliciter Ordo Minorum, 
Et mundo micuit lux fusca fugans vitiorum. 
10 Hic locus est de quo devotum visio fratrem 
Nondum conversum docuit condigna relatu 
Innumeros homines caecatos respiciebat. 
Istius ecclesiae sacros circumdare muros, 
Qui flexis genibus, facies palmasque levantes 
15 Ad Dominum, flendo veniam lumenque petebant. 
Magnus et ecce nitor de caelo venit in omnes, 
Optatum cunctis lumen dans atque salutem. 
Hanc igitur cellam prae cunctis sanctus amavit, 
Discipulisque suis habitandam perpetuavit. 

Quintus Liber. 

Quomodo ex Evangelio vivendi formam assumpsit. 
XI.
 Ampliatio 
1 1. Omnibus haec praelata locis a Matris amico 
Christi Francisco colitur; nec sacpe recedit 
Inde, sed immotus stabilisque perendinat, aedes 
Instaurans, hortos plantans, tenuique diaeta 
5 Vitam sustentans, non qualia ferre solebat 
5. Indumenta ferens, sed qualia sunt eremitis. 
Cumque moratur ibi, iugesque preces apud illam 
Quae Salvatorem concepit fundit, ut ipsa, 
Quam sibi tutricem delegerat atque patronam, 
10 Semper adesset ei, meritis illius et ipse 
Vitae concepit evangelicae pietatem. 
Ergo dum missam semel audiret, sibi lectum 
7. Hoc Evangelium cupiens attendere... 

XII. Addditio 

118. 
1 Ardens ergo bene Bernardus et ut bona nardus 
Fragrans, Francisci fit, sicut tempore primus 
Filius in Christo, sic et meriti spiritualis 
Munere praecipuus, ut eum sanctum sacra vita, 
5 Signaque testentur mortem Domino pretiosam. 
119. 

XIII. Additio et ampliatio 
127. 
1 Iste vacans vitae Marthae prius, inde Mariae, 
Sponsus agendo Liae, fit contemplando Rachelis; 
Sed parti tandem meliori totus inhaerens, 
Tanta virtute fuit ad caelestia mente 
5 Actus, ut exterius sublato corporis usu 
Multoties, penitus insensibilis remaneret, 
Totus et in Dominum raperetur spiritus eius. 
Tunc erat Assisii Silvester presbyter horrens 
Francisci fratrumque statum; quem sic revocavit 
10 Visio. Vidit enim per visum quod draco magnus 
Et niger Assisii totam circumdabat urbem, 
Sic magnus, quod eo causante pericula, toti 
Grande parabatur exterminium regioni. 
Inde videbatur quod procedebat ab ore 
15 Francisci fulgens crux aurea: summa crucis pars 
Caelos tangebat et mundi brachia fines. 
Tertio dum videt hoc, divinum quid fore pensans, 
Visa refert, sanctumque sequens fit sanctus et ipse, 
Vitae perfectae factus speculum speciale. 
20 Crux igitur vitae, vox doctrinae fugat hostem, 
Quae per Franciscum mundo renovata fuerunt 

128. Uno praemissis adiecto, sextus ad arma 
Confugiens eadem frater Philippus, in ipso 
Accessu toto mutatus pectore, factus 
25 Doctor de laico, doctore docente superno, 
Sacrae Scripturae reserat mysteria; quae non 
131. Audivit loquitur… 

XIV. Additio. 
1 149. ... in verba precantia totus 
Exit, dumque timens commissa dintius orat, 
Mira perfuso dulcedine caelitus omnis 
Plena revelatur sibi facta remissio culpae; 
5 Insuper exhibita est fiducia proficiendi. 
Tandem completur penetrans oratio caelos 
151. 

Sextus Liber. 

Quomodo fratres ad praedicandum per orbem missi, eius prece 
simul et semel subito redierunt, et de approbatione regulae. 

XV. Additio. 
96. 
1 Primo quidem Papa dubitaverat, an favor esset 
Tantae praecipuae paupertati tribuendus; 
Demum conversus ad sanctum dixerat: “Ora 
Ut nobis, fili, pateat divina voluntas”. 
5 Orat et assequitur Franciscus, ut et sibi Papa 
Propitius faveat et ut ipse quid utile noscat. 
Inde parabolice praedoctus caelitus inquit: 
“Rex quidam dives specie tractus muliéris 
Pauperis et pulchrae, sponsam sibi duxit eamdem, 
10 De qua suscepit pueros; sed mater adultos 
Patri pascendos misit. Quos rex speciosos 
Et sibi conformes attendens esse, benigne 
Complexans dixit: "Nolite timere, mei vos 
Heredes estis, et si multos alienos 
15 Nutrit mensa mea, vos iustius estis alendi, 
Quos possessores totius deputo regni”. 
“Sic”, infert, “non est dubitandum, quin Deus illos 
Pascat, quos pauper sibi relligio generavit, 
Quam rex praecipue desponsavit sibi Christus, 
20 Pauperibusque suum re;gnum promisit; id ergo 
Ipse ministrabit civi, quod non negat hosti”. 
In servo Dominum miratur Papa loquentem; 
Insuper et visum quem tempore viderat illo, 
Instigante Deo, complendum firmat in isto. 

25 Viderat, ut retulit, in somnis Papa minari 
Casum basilicam Lateranensem, proprioque 
Submisso dorso pauperculus et modicus vir 
Sustentabat eam. “Franciscus hic est”, ait, “ille 
Qui vita pariter et doctrina generalem 
30 Fulciet Ecclesiam”. Favet ex tunc Papa, statumque 
Ordinis et normam Francisci comprobat, utque 
Praedicet iniungit, laicisque sequentibus ipsum 
Fratribus, ut doceant, fieri facit ipse coronas. 
97. 

XVI. Variatio. 
1 170. Paupertasque suis cultoribus ipsa placebat, 
Et quibus ante fuit mos pulchras et speciosas 
Incoluisse domos, locus angustissimus iste 
Nunc capit in Domino gaudentes; nec locus artus 
5 Mentes angustat virtutibus amplificatas. 
Sed quia praeteriens turbabat turba quietem 
Ipsis optatam, Franciscus abinde recedens 
179. Ad loca se transfert... 

Septimus Liber. 

Agit qualiter fratres orare docuerit; et de confirmatione 
regulae prius approbatae. Item de spiritu prophetiae 
et de multiplici eius virtute. 

XVII. Additio 
19. ... qui reparasti 
Morte tua mortale genus, tibi laus sit in omni 
Ecclesia, cunctisque locis honor exhibeatur”. 
In cunctis ipsos laudare Deum, fideique 
Subiectos in ea docet ipsum glorificandum. 
5 Presbyteros quoque praecipue fideique ministros 
Censet honorandos, et ad eclesias ubicumque 
Inventas placet ut fratres reverenter adorent. 
30. 

XVIII. Additiones. 
55. ... nimioque reverberat igne, 
Qui splendore suo noctem clarescere fecit. 
2 Excitat alterutrum: vigilantes quique quieti 
Se dederant surgunt: stupor omnes accipit ingens. 
Sed lucis virtute novae nova mentis eis lux 
5 Fulsit, et effectum senserunt intus et extra, 
Alter ut alterius sua mutuo corda viderent 
Ac intelligerent simul et concorditer omnes, 
Omnibus alterutrum se mente videntibus, ipsum 
Patrem Franciscum talis sub imagine formae 
10 Filiolis fieri praesentem, qui, licet absens 
Corpore, semper erat in sollicitudine praesens. 
Sic transformatus sub solis in igne figura 
Signat quod lucens ardensque fit ipse lucerna, 
Israelitarum verorum spiritualis 
15 Currus et auriga Franciscus, velut alter Helias, 
Post quem sit tutum Dominum quaerentibus ire. 
Credendum sane quod Franeisci prece Christus 
Horum simplicium fratrum sensus aperire 
Dignanter voluit mentales corporeosque, 
20 Ad signum Domini mirabile conspiciendum, 
Qui puerum fecit Eliséi castra videre 
Et currus ignis oculis ipsius apertis; 
Sicque notant animam sancti, quam sphaera docebat 
60. Perfectam, currus agilem, splendorque beatam. 

25 Post haec Franciscus ad cellam Virginis, eius 
Erectam studio, redit in numero duodeno, 
Ut sub Matre Dei coeptus novus Ordo sub ipsa 
Proficiat meritis, personis multiplicetur, 
Et quae principium dedit, incrementa ministret. 
30 Hinc evangelicus praeco Franciscus ab illo, 
Qui pulsis animae tenebris inspirat agenda, 
Postulat instanti prece quid placeat sibi de se: 
Scilicet an doceat, solive tacens sibi vivat. 
Doctor erat positus; nihilominus orat et instat 
35 Pro Domini placito sibi plenius insinuando. 
Semper enim iustus timet et praesumere nescit. 
Ergo, revelante Domino, vir sanctus ad hoc se 
Missum cognoscens, ut oves ad ovile reducat 
Errantes, animasque Deo lucretur ademptas, 
40 Doctrinae totum se confert, circuit urbes, 
Vicos et castra, verbumque salutis ubique 
Praedicat instanter. Erat eius sermo fidelis 
Ardens ut facula, succendens frigida corda, 
Pungens, non palpans, simplex simul atque severus, 
45 Mira virtute penetrans et acutior omni 
Ancipiti gladio durissima corda movebat. 
Francisci mentem dilatant gaudia, quando 
Quilibet accedens vitiis indicere bellum 
Aggreditur; non conditio, fortuna vel aetas 
50 Ulla recusatur, veniens admittitur omnis 
Et sine delectu, bonus et malus, altus et imus, 
Rusticus et miles, ignobilis et generosus, 
Clericus et laicus, rudis et discretus, egenus 
Et dives, servus et liber, sanus et aeger; 
55 Affectuque pio Franciscus suscipit omnes. 
Eius eos documenta trahunt, exemplaque vitae 
Irreprehensibilis verbis adhibentia pondus. 

Sed quia propositum solidat discretio sanctum, 
Sub tribus Ordinibus conversos colligit omnes. 
60 Unus ab hoc quod poeniteant est Ordo vocatus: 
Omnis in hoc sexus et conditio retinetur, 
Clericus et laicus, vir, femina, nupta, soluta. 
Nec mutare domum quis cogitur: in propria scit 
Quas vitae leges teneat, quid ei sit agendum. 
65 Iamque micant signis cultores Ordinis huius, 
Ut pateat quanti sit apud Dominum status ille. 

Ordinis alterius, qui, virginibus specialis, 
Matronas etiam non aspernatur honestas, 
Prima fuit virgo sanctissima Clara, nitore 
70 Clarens virtutum, cum signis prodigiorum; 
Cuius et Ecclesia iam festa colit veneranda, 
Summo Pontifice solemniter instituente. 

Tertius excellens alios est Ordo Minorum, 
Consiliis evangelicis perfectius haerens; 
75 Sub quo Francisci quamplures castra secuti, 
Omnibus abiectis, ferventer summa petebant. 
Religiosus homo fuit illo tempore iuxta 
Assisium, voto Crucifer dictusque Moricus. 
Hic languore gravi correptus sicque gravatus 
80 Ut mors instaret sibi iudicio medicorum, 
Francisco mittit, supplex sibi factus, ut ipse 
Fusis ad Dominum precibus succurrere curet. 
Annuit ipsius votis Franciscus et orans 
Lampadis ex oleo, quae coram Virginis ara 
85 Ardebat, tinctas panis micas sibi mittit. 
“Hoc”, ait, “antidotum fratri deferte Morico, 
Per quod eum Christi virtus plenaeque saluti 
Restituet, nobisque datum pugilem superaddet”. 
Mox, ut gustavit aeger missum sibi munus, 
90 Corporis et mentis tantum tulit inde vigorem, 
Ut non multo post Francisci relligionem 
Ingrediens una tantum tunica tegeretur, 
Ad carnem longo loricam tempore portans; 
Panem vinumque non gustans, sola comedit 
95 Cruda, leguminibus, herbis seu fructibus utens; 
Qui tamen incolumis et fortis corpore mansit. 

Et quia non sinitur sol, sidus monsve latere, 
Multos de longe Francisci fama trahebat 
Eius ad aspectum, velut alterius Salomonis 
100 Ad se longinquos fama praecunte vocantis. 
Inter quos vir adest in versibus inveniendis 
Et cantilenis ita praecellens, ut ab ipso 
Caesare rex dictus in versibus ac ab eodem 
Inde coronatus fuerit. Non noverat iste 
105 Franciscum facie, sed mox ut eum videt, ipsum 
Agnoscit signo praemonstratum speciali. 
Nam cum praeco Dei populos ex more doceret, 
Signatum videt hunc signo crucis iste, duobus 
Ensibus hinc inde transversis effigiato. 
110 Enses hi typici miro fulgore nitentes 
Hic caput usque pedes, sed utramque manum tenet alter. 
Intentumque Dei verbo, quod spiritualis 
Est gladius, sanctum sic discipulus novus audit, 
Ut mundi pompis curaeque renuntiet omni, 
115 Sacri suscipiens habitum votumque magistri, 
Postea Pacificus est dictus, eo quod inhaerens 
Christo perfecte sit eidem pacfficatus. 
Sic e diversis adduxit partibus orbis 
Spiritus innumeros patris ad spectacula tractos; 
120 Crevit in immensum plantatio sancta, novella 
Relligio, proles clarissima, sub patre tanto. 
Commissas sibi pastor oves pascit studiose 
Pervigili cura, simul et praesentibus instans 
Et mirabiliter praesens absentibus ipsis. 

125 Collectis etenim quadam vice fratribus, ipso 
Longius absente, iussus benedicere frater 
Ac pater Antonius, doctor tunc egregius, nunc 
Christi confessor praeclarus, qui generalem 
Ecclesiam vita, doctrina prodigiisque 
130 Illustrat, ponens hoc thema: “Iesus Nazarenus, 
Rex Iudaeorum”, dum praedicat, ecce probatae 
Virtutis frater Monaldus nomine, cuius 
Vita salutiferis exemplis clara micabat, 
Erectis oculis conspexit in aere stantem 
135 Patrem Franciscum manibus velut in cruce tensis 
Et benedicentem fratres. Mox spirituali 
Caelitus infusa quadam dulcedine fratrum 
Mira coadstantum replet exulltatio mentes, 
Cunctos exhilarans, consolans consolidansque, 
140 Ut praesens esse sanctus non ambigeretur, 
Discipulos precibus firmans curaque gubernans. 
Ambrosium quondam qui Martini venerandis 
Exsequiis, et nunc Franciscum fecit adesse. 

Sed, dilatato cum latius Ordine, sanctus 
145 Vivendi formam, quam Papa probaverat ante, 
Per successorem confirmari sibi vellet, 
Per visum meruit praescire quid esset agendum. 
Panis enim tenues se collegisse videbat 
De terra micas per eumdem distribuendas, 
150 Quas cum, ne pereant metuit dare, vox fit ad ipsum: 
“Unica, Francisce, de micis hostia fiat, 
Quam manducandam concede volentibus ipsam”. 
Quo facto, lepra renuentes inficiebat. 
Evigilans nescit quid signent visa, sed orans 
155 Anxius illapsa de caelo voce docetur, 
Verba quod haec micae tenues Evangelii sunt; 
Hostia collecta de micis regula, primo 
Ex evangelicis diffusius edita verbis, 
Quae confirmanda fores in forma breviore; 
Sed contemptores maculares lepra reatus. 

Sic doctus montem, Domino ducente, duobus 
Fratribus assumptis, conscendit, ibique seorsum 
Ieiunans, panis et aquae solamine solo 
Contentus, quo tota Deo mens pura vacaret, 
165 Fecit eam scribi, prout oranti sibi sanctus 
Spiritus interius suggessit. Deinde, diebus 
Paucis elapsis, vice fungens illius ipsam 
Perdidit; hinc montem repetens Franciscus eamdem, 
Ac si susciperet ex ore Dei, reparavit 
170 Et iuxta votum confirmari sibi fecit. 
Ut vetus et nova lex, sic et nova regula tandem 
Monte datur, summam leais retinens utriusque. 
Doctus Franciscus divinitus omnia iuxta 
Exemplar monte monstratum censet agenda. 
175 Cumque prophetiae datus illi spiritus esset, 
Quantus in occultis, distantibus atque futuris 
Praecognoscendis fuerit, iam pauca loquantur. 
Nam cum Christicolis gravis esses apud Damiatam 
Cum Saracenis conflictus et esset ibidem 
180 Praesens Franciscus, non armis sed prece pugnans; 
Impugnare semel cupiens exercitus hostes, 
In bellum surgit aciesque parantur ad arma. 
Audit Franciscus et, praescius exitialis 
Finis, dissuadet bellum, bellique futurum 
185 Nunciat eventum male cedere, damna referre. 
Irrisere virum nec suscepere loquentem; 
Itur, pugnatur, cedunt, fugiunt, capiuntur 
Et gladio pereuntm populorum millia multa, 
Ac sanctum sprevisse virum sero doluerunt. 

190 Celanum veniens ut praedicet, ad comedendum 
Militis instanti prece tractus, dum prius orat 
Quam comedat, reserante Deo, quod mox moriturus 
Hospes erat noras; vocat ipsum, commonet ut se 
Praeparet ad mortem, devote confiteatur, 
195 Disponat domui. “Nec enim, carissime”, dixit, 
“Hic hodie comedes; alibi tibi mensa paratur, 
Et pietatis opus in nos Dominus tibi reddet”. 
Mox vir obedivit sancti verbo, socioque 
Ipsius statim confessus et hospitii res 
200 Disponens, aliis prandere volentibus, ipse 
Morte repentina rapitur, meritisque recepti 
Hospitis evasit poenam meruitque coronam, 
Dum praemunitus bona providet et mala delet. 
Grata Deo pietas, nec eam mercedis abundae 
205 Fructu fraudari largue patitur Retributor; 
Vix pietate Dei fraudatur amans pietatem. 

Infirmans sanctus iacuit quandoque Reate. 
Ad quem deferri se praebendarius unus, 
Cui nomen Gedeon, vir lubricus et male dudum 
210 Conversans, fecit nimio languore gravatus. 
Signari signo crucis a sancto lacrimose 
Se petit, et precibus assistentes simul instam. 
Cui sanctus: “Cum tu dudum male vixeris”, inquit, 
“Non veritus Dominum, cur te signem? Tamen horum 
215 Qui tecum poscunt precibus, tibi duco favendum 
Hac vice. Scito tamen quod si sanus modo factus 
Ad vomitum redeas, patieris adhuc graviora; 
Ingratus namque semper peiora meretur”. 
Ergo crucis signo super ipsum denique facto, 
220 Qui contractus erat et languidus illico surgit 
Sanus et incolumis et laudans: “Sanus”, ait, “sum”. 
Utque sonare solent, si frangas, arida ligna, 
Sic facto signo sonuerunt illius ossa. 
Post modicum tempus miser ad consueta reversus, 
225 Exponens corpus vitiis immunditiaeque, 
Quodam sero cibum cuiusdam sumit in aede 
Canonici; sed ibi dum nocte quiescit eadem, 
Ecce domus tectum subito cecidit super omnes. 
Evadunt alii, solus reus iste ruina 
230 Interceptus obit et morte luit mala vitae; 
Iudicioque Dei peiora prioribus huius 
Facta novissima sunt. Sic sancti sermo fidelis, 
Iustitiaeque Dei patuit rigor in recidivum. 
Ingratus veniae magis est obnoxius irae, 
235 Et Dominum scelera plus offendunt iterata. 

Nobilis et zelo succensa salutis adivit 
Franciscum domina, conquesta quod esset ei vir 
Durus et impediens ipsam Domino famulari; 
Quo turbata suum venit explicitura dolorem, 
240 Ut sancti precibus Deus emollire cor eius 
Ad bona dignetur. Dicit Franciscus ad ipsam: 
“Vadas cum pace, confidens indubitanter 
Quod cito de sponso tibi consolatio fiat. 
Cui dicas ex parte mea, quod nunc veniae sit 
245 Tempus, iustitiae veniet post”. Tunc benedicta 
A sancto mulier discedens iussa marito 
Verba refert; qui, mox compunctus corde, benige. 
Respondit: “Domina, placet ut vis, quodque saluti 
Instemus propriae”. Dixit, dictumque peregit; 
250 Viventesque diu caste, concorditer una 
Migravere die, sortito fine beato: 
Sicque salutis opus praedicit et impetrat idem. 

Dum semel exsistit Franciscus in urbe Senensi, 
Religiosus vir divina lege peritus 
255 Conquirens ab eo secreta futura petebat. 
Cui sanctus pandit quaesita simulque quad ipsi 
Et per quos, genere, mors infligenda sit addit. 
Quod sic ex alio firmat sermone futurum: 
Eius enim scrupulum quem nulli dixerat unquam, 
260 Miranti prodit, et eum curando recidit; 
Dictorumque fidem finis facit ipse secutus. 
69. 

XLX. Additio 
80. 
Pluribus exemplis, quae gestis eius habentur, 
2 Clarescit quod eum duplex implevit Heliae 
Spiritus, ut signa faceret sciretque futura, 
Et mentes hominum praesens absensque videret. 
90. Sic nunc, sic iterum... 

XX. Additio 
95. 
Denique multiplici virtute refulsit, ut omni 
Ornatum lapide pretioso vas solet auri; 
Cunctorum namque iustorum spiritus ipsum 
Induit, ut fieret virtute probatus in omni. 
Exemplis potius vel paucis dicta patebunt. 

Carnem cum vitiis crucifigens sic macerabat, 
Ut vix naturam sustentari pateretur. 
Conversans inter homines communia sumit, 
Ex Evangelio vivendi dogmate sumpto, 
10 Hypocrisim fugiens, haeresimque cibos reprobantem. 
Nec cibus in vitio, sed abusus sive libido; 
Cum sociis habitans a lautis abstinet eseis. 
96. Nam quamvis... 

XXI. Additio 
111. 
Orans nocte semel Satan audit ter replicantem 
Francisci nomen; cui sanctus: “Quid petis?”, inquit. 
Respondit daemon: “Non est peccator in orbe 
Cui si poeniteat non parcatur, sed ei qui 
Se nimis austere vivendo necaverit, ulla 
Non dabitur venia”. Fallacis vox fuit ista 
Daemonis ad tepida sanctum revocare volentis. 
Nam mox carnis ei tentatio contigit, ipso 
Qui prunas ardere facit sufflante, perurgens. 
10 Quam cum praesentit vir sanctus, veste reiecta, 
Verbera dura sibi cum chorda fortiter infert; 
Insuper e cella fervens egressus in hortum, 
Cum nix magna foret, nudum se mersit in ipsam. 
Et sic, dum corpus alsit poenaliter extra, 
15 Flamma fuit penitus exstincta libidinis intra, 
Ut deinceps minime sentiret tale quid in se. 
Dum bene pugnatur, cito tentator superatur, 
Vimque resistentis non suffert debilis hostis. 

Erudiens alios adversus praelia carnis, 
Ut carnis vitia, sic sensus exteriores, 
Per quos mors intrat, reprimi debere docebat. 
“Verba vel aspectus qui non refugit muliérum 
Mundus ab hac macula, nisi multum mente virilis 
Sit”, ait, “esse potest, ut in igne manere nec uri”. 

25 Otia dicebat, quasi sentinam vitiorum, 
Evitanda fore, carnemque labore domandam. 
Fecit quod docuit, ut spiritui caro, Christo 
Spiritus ad nutum parens famulando subesset. 
Unde Creatori dum plene subditur ipse, 
30 Ille creaturas mirabiliter sibi subdit, 
Promptaque factura servo Factoris obedit. 

Nam cum prae lacrimis caligasset sibi visus, 
Cocturam medicus persuadet; sanctus obedit, 
Cum poenale foret censereturque salubre. 
Horret ad ignitum ferrum caro, sed tremebundum 
Corpus vir Domini confortans admonet ignem 
Propitium fieri, Dominumque precatur ut etus 
Temperet ardorem, quo possit eum tolerare. 
Hinc contra candens ferrum signum crucis edens, 
40 Intrepidus perstat ex tunc, et coctus ab aure 
Usque supercilium, nil poenae sive doloris 
Omnino sensit, ut sic, mirabile dictu!, 
Ignis in obsequium fieret, non in cruciatum. 

Arreptum rursus gravis infestatio morbi 
45 Ipsum compellit decumbere, sed medicinam 
Exhibitura suo Christi clementia servo 
In vinum convertit aquam; quae potio gustum 
Dulciter immutans, naturalemque calorem 
Confortans, morbi causas eliminat omnes. 
50 Desertus locus ille fuit, quo sanctus erat tunc; 
Et cum deficiens vinum peteret nec adesset, 
Afferri sibi iussit aquam; quam dum benedicit, 
Mox crucis ad signum fit vinum, curat et aegrum, 
Pauperiemque loci ditat devotio sancti. 

55 Tempore Franciscus alio languens, alicuius 
Mulcebritate soni cupit in Domino recreari, 
Ut morbis pressus relevetur spiritus eius: 
Nam movet affectum sonus, ut psaltes Eliséum; 
Ad citharam stultus lascivit, laudat honestus. 
60 Sed cuius non implet homo laudabile votum, 
Angelico Deus obsequio dignanter adimplet. 
Noctis enim dum tempus adest, ipso vigilante, 
Insonuit subito citharae modulamine miro 
Insolitum melos, tanta dulcedine sensus 
65 Illius afficiens, ut deliciis paradisi 
Mentis in excessu se iam reputaret inesse. 

Dum Christi praeco divini semina verbi 
Promptus ubique serit, pertingit vespere quodam 
Usque fluenta Padi, cum nocte superveniente, 
70 Et via restat adhuc, in eaque pericula multa. 
Quid Franciscus agat? Hic flumen et inde paludes, 
Nec permittit iter discernere nox tenebrosa. 
Dicit ei socius: “Pater, ora ne pereamus, 
Sed quae conspicimus instare pericula cessent”. 
75 Orat, et, ecce, sibi lux illico tanta refulsit 
Ut, quamvis alias nox obscuresceret, ipsi, 
Lucis fulgore mirabiliter radiante, 
Non solum per iter sed circumquaque viderent, 
Donec ad hospitium Dominum laudando venirent. 
80 Ex his perpende qualis quantusque sit iste: 
Ignis cedit, aqua convertitur, ad placitumque 
Angelus obsequium, lux dat divina ducatum, 
Ut sic cuncta Dei servo servire probentur. 

Quantum vero fuit humilis quis sermo retexat? 
85 Haec adeo virtus totum possederat ipsum, 
Ut quasi praecipue sit in ipso visa vigere. 
Laudis honorisque fugiens fastigia, semper 
Nomine reque minor voluit vir humilIimus esse. 

XXII. Variatio 

112. Exhibitas persaepe sibi laudes vel honores 
Evacuare studens, aliquem fratrem statuebat, 
Qui contra laudes, ne forte superbia mentem 
Ipsius efferret, convicia diceret illi. 
Et quamvis frater invitus id exsequeretur, 
Iussa tamen patris servans et vota, sedenti 
119. Inter honoratos nulla ratione pepercit, 
Sed magis alpigenam mercenariumque vocavit, 
Improperando sibi quod iners et rusticus esset. 
10 Gaudet ad haec sanctus, maledicenti benedicens. 
120. 

XXIII. Addditio 

126. 
Magnum se corde peccatorem reputabat, 
Ore fatebatur, cum perfectissimus esset, 
Praecellens meritis, totius relligionis 
Exemplar, speculum, fons, virgineique pudoris 
5 Flore nitens niveo; quod sic abscondit, ut ipse 
Vix hoc confessor ad plenum scire valeret, 
Donec eo patuit cui cuncta patent reserante. 
Dignum quippe fuit prorsusque decens et honestum, 
Ut caro virginea deferret stigmata sacra; 
10 Sic erat ante Deum magnus, sed parvus apud se. 

Et quia sic humilis fuit, ad sublimis honoris 
Culmen adauxit eum Deus, hic et in aethere sursum. 
Quod fuit ostensum fratri virtute probato, 
Tunc eius socio. Semel hic instantius orans, 
15 Factus in excessu, vidit multas variasque 
In caelo sedes, inter quas dignior una 
Ornatu vario miranda nitebat; at iste 
Inquirens quis ad hanc assumendus foret, audit: 
“Haec fuit unius ex illis qui ceciderunt, 
20 Angelico coetu pro culpae labe ruente; 
Sed quem perdiderat tunc ille tumens, humili nunc 
Thronus Francisco servatur ei tribuendus”. 
Frater ab excessu mentis post ista reversus, 
Scire volens qualem se vir Domini reputaret, 
25 Inter verba Dei quibus intendebat uterque, 
Hoc ab eo petiit. Cui vir sacer: “Arbitror”, inquit, 
“Quod peccatorum sum maximus”. “Hoc”, ait alter, 
“Quomodo sentire valeas aut dicere sane?”. 
Respondit: “Nullum sic esse reor sceleratum, 
Cui si fecisset Deus ut mihi, quin magis esset 
Gratus ei super his quae suscepisset ab ipso”. 
Confirmatur in hoc ad visa fidem dare frater, 
Attendens sanctum quod sensit humillima de se, 
Et quod ibi scandit humilis, ruit unde superbus. 

35 In paupertate Christi fervens imitator 
Ipsam perpetuo sibi desponsavit amore. 
Inter virtutes iter hanc speciale salutis 
Et quasi reginam dicebat ob hoc aliarum, 
Quod sic praefulsit in regum Rege simulque 
40 Regina Matre. Nihil ergo suum retinere 
In mundo voluit, ut caelica consequeretur, 
Veris pauperibus specialiter intitulata. 
Et quia mendicus et pauper, teste propheta, 
Exstitit exemplar virtutum Christus, et iste 
45 Eius discipulus in utrolibet esse sategit. 
Nec solum pauper ut quilibet expropriatus 
Seu commune tenens, sed paupertatis adeptus 
Culmen apostolicae, mendicus factus egere 
Cum Christo voluit; mendicatumque vocabat 
50 Angelzcum panem, quod suggestu datus esset 
Angelico, veros sustentaturus egenos. 
Pro Christo petere dixit non esse pudendum. 
“Omnia, sunt”, inquit, “elemosyna quam Dominus dat 
Post hominis lapsum mortalibus ex pietate”. 

55 Tentavit Satanas pedicam sibi tendere fraudis. 
Dumque per Apuliam prope Barum transit, eunti 
Per stratam magna, quae vulgo funda vocatur, 
Apparet bursa quasi nummis plena tumescens, 
Quam tolli socius persuadet distribuendam 
60 Pauperibus. Refugit sanctus, dicens ibi fraudem 
Esse diabolicam; sed nec fas ad tribuendum 
Non sua subripere, festinatoque recedit. 
Sed vana frater delusus adhuc pietate 
Pulsat eum verbis, queruloque remurmurat ore, 
65 Rem frustra perdi, miseros potius relevandos. 
Sanctus adhuc reditum concedit, non stimulantis 
Pareat ut votis, sed fraudem detegat hostis; 
Iamque superveniens homo se coniunxerat illis. 
Orans ergo prius, hinc fratri tollere bursam 
70 Praecipit; ille dolos Satanae praesentit et horret. 
Quo tamen ad bursam, ne iussum transgrediatur, 
Extendente manum, mox serpens exsilit ingens 
E bursa subitoque simul disparet utrumque. 
Sic famulo Christi fraus est comperta maligni. 
75 Tunc ait ad socium: “Terrena pecunia, frater, 
Servis est Domini satan atque venenifer anguis”. 

Ipse sui curam, cunctis omnino relictis, 
Illi commisit cui semper cura suorum; 
Unde benigna Dei provisio non sibi solum 
80 Providet, immo suo curat famulo famulantes. 
Nam medicus quidam devotus ei patienti 
Saepe ministrabat, cum proximus ipse Reate 
Desertum coleret, ubi cum paucis habitando 
Liberius studiis divinis invigilabat. 
85 Sed medico dum nil quod pro mercede rependat 
Pauper habet, pietas divina rependere curat. 
Fecerat ille domum lucris ex omnibus unam; 
Quam cum fecisset, a summis usque deorsum 
Scissa minabatur instantem proxime casum. 
90 Ille per artis opem nequiens obstare ruinae, 
De sancti meritis plene confisus, ab eius 
Obtinuit sociis tonsos aliquando capillos 
Ipsius paucos, quos cum sero posuisset 
Infra scissuram muri, sic mane sequenti 
95 Reperit unitam, sic perfecte solidatam, 
Ut nec depositum posset rehabere nec ulla 
Eius quae fuerat fracturae signa manerent. 
Sicque ruinosum sancti corpus medicanti 
Aede ruinosa merces datur ex solidata, 
100 Retribuitque Deus quod servo fecerat eius. 

Turbis dimissis, eremum repetens vice quadam 
Pauperis unius vehitur Franciscus asello, 
Cum nimis attrito iam corpore debilis esset. 
Sed dum montana conscendit ductor aselli, 
105 Aestus fervore nimioque labore gravatus, 
Vexari coepit ardore sitis vehementi; 
Et iam deficiens post sanctum clamat et instat: 
“En”, inquit, “morior, nisi potus mox mihi detur”. 
Continuo sanctus descendens ad Dominumque 
110 Instanter clamans non cessat, donec abundans 
Fluxit de rupe sitienti dans aqua potum; 
Nec decursus aquae prius aut post est ibi visus, 
Quem sancti precibus Deus illa contulit hora, 
Non patiens ut homo pateretur ei famulando. 

115 Quomodo vero sibi Dominus providerit, escas 
Multiplicans, mirisque modis utenda ministrans, 
Facta suis expressa locis in parte loquantur. 
En alter Moyses, prece cuius id efficiente 
Petra novam dat aquam; sic alter adest Eliséus, 
120 Per quem crementum capit esca: prioribus ergo 
Patribus, ut meritis, sic assimilatur et actis. 
Afficiebat eum divini fervor amoris 
Affectu mentis tanto, quod saepe vel orans 
Vel meditans totus absorberetur in ipso, 
125 Ut caro corporeos iam non exiret in actus. 
Per castrum Burgi transivit vectus asello, 
Debilitate sua cogente; sed, ecce, superna 
Contemplans animus erat ad caelestia raptus. 
Conveniens ad eum devota frequentia plebis, 
130 Tangunt atque trahunt venerantes; sed quod agebant 
Ipse nec advertit animo nec corpore sensit. 
Cumque recessisset castro, turbisque relictis 
Post longum spatium tamquam rediens aliunde, 
Quando propinquarent ad Burgum quaerere coepit. 
135 Actus enim sursum non senserat acta deorsum; 
Quod sibi multoties fuit evenisse repertum. 

Et quia mundani strepitus orantibus obsunt, 
Sicut sancta quies multum prodesse probatur, 
Ecclesias nocte desertas et loca sola 
140 Oraturus adit, ubi pugnas daemoniorum 
Pertulit horribiles, ut ab incepto prohiberent 
Orandi studio variis terroribus ipsum. 
Quanto vero magis impugnabatur ab illis, 
Tanto fervidior et fortior in prece constans, 
145 Illis confusis Domineque favente fugatis, 

Ipse quietatus remanebat et intus et extra. 
Replebat nemora gemitu, lacrimis loca spargens 
Dilectique sui fruitis amplexibus haerens, 
Totus in excessus tendebat spirituales. 
150 Orans nocte fuit ibi visus in aere sursum 
A terra stare, manibus velut in cruce tensis, 
Nube coruscante circumdatus, ut sibi testis 
Mentis inaltatae nitidaeque sit ipsa levati 
Corporis et lucis ostensio prodigiosa. 

155 Assisii praesul sancto devotus ad ipsum 
Visendi causa veniebat saepe; semelque 
Orantis cellam minus ingrediens reverenter, 
Dum caput immisit orantem contuiturus, 
Mox fuit exterius Domini virtute repulsus, 
160 Retrogradoque pede procul abductus violenter, 
Obriguit membris, fuit et subtracta loquela. 
Cognovit culpam, Domino reddente loquelam, 
Et didicit sanctum magis esse sibi reverendum. 

Sancti Iustini sancto semel abbas obvius illi 
165 Descendit, seque commendat ei studiose. 
Quo discedente, sistit Franciscus ut oret 
Pro commendato; quod dum facit, ecce remotus 
Abbas insolitum coepit sentire calorem 
Mentis et excessum dulcedinis interiorem, 
170 Ut totus fieret extra se, deficeretque 
In Dominum tendens. In se tamen inde reversus, 
Novit id orantis factum virtute fuisse, 
Fratribus ulterius factus devotus amicus. 

Denique Franciscum zelus fervens animarum 
175 Urebat, nec se Christi reputabat amicum, 
Si non curaret animas quas ille redemit. 
Hinc sibi discursus ut praedicet, ardor ut oret, 
Fervor ut aedificet, labor ut revocet pereuntes. 
Si quem peccati maculari sorde videret, 

180 Paene dolore gravi plagatus deficiebat; 
Exemplis quandoque malis turbatus eorum 
Qui magis Ecclesiam deberent aedificare, 
Dum semel haec metuens pro fratribus anxius orat, 
Caelitus a Domino responsum tale reportat: 
185 “Cur”, inquit Dominus, “turbaris, homuncio pauper? 
Nonne meae sic te praefeci relligioni, 
Quod tamen eius ego patronus praecipuus sum? 
Praeposui potius hominem te simpliciorem, 
Ne quod ego per te faciam sibi fama sagacis 
190 Vendicet ingenii vel sensus, consiliisque 
Attribuenda meis, humanis attribuantur. 
Quos mihi commendas, ego”, dixit, “ut ipse vocavi, 
Sic etiam pascam, servabo, multiplicabo, 
Et quantiscumque pressuris contribulata 
195 Haec mea relligio paupercula concutiatur, 
Salva tamen semper, me conservante, manebit”. 
En novus hic David ac Abraham, quibus Omnipotentis 
Sermo domum spondet, de posteritate revelat, 
Non tamen inde tumet Franciscus, sed magis illum 
200 Laudat, honorat, amat, qui tot sibi munera praestat. 
127. 

Octavus Liber. 

De multiplicatione ciborum in navi, 
et qualiter Soldano praedicavit Christi fidem. 

XXIV. Variatio 

1 9. Ille nihil metuens, Christo praestante ducatum, 
Navim cum socio, nautis absentibus, intrat; 
Sed, ne deficeret in sumptibus, ecce vir unus 
A Domino missus, ut creditur, affuit, escas 
5 Quae sibi suppeterent portans, cuidamque fideli 
Tradens dixit ei: “Conserva, pauperibusque 
Fratribus in navi latitantibus ista ministra, 
Assignans ipsis, prout esse necesse videbis”. 
15. 

Nonus Liber. 
De obedientia creaturarum et gratia sanitatum.
 

XXV. Additio 
…………. 
Semper post iussum tacuisse suum didicisset; 
Ingemuit quod ita cessassent tempore tanto, 
3 Utque suo Dominum laudarent more reiussit, 
Quarum laxata mox ut prius ora fuerunt. 
26. 

XXVI. Additio. 

42. 
Stante quidem feritate feris, compescuit ipsas 
Francisci virtus. Nam cum pecudes hominesque 
Vastans vexaret rabies infesta luporum 
Graeci colas, eius precibus repressa quievit. 

5 Unus praecipue lupus ipso fertur agente 
Factus mansuetus villaeque reconciliatus. 

Nec tantum bruta sibi praesenti, sed ad eius 
Nomen obedisse nonnullis inveniuntur. 
Parmae dum quemdam turbaret hirundo scholarem 
10 Garritu faciens nimio sibi taedia, dixit 
Motus, hirundo quod haec ex illis una fuisset 
Quae divina loqui Franciscum verbá volentem, 
Donec eas iussu compescuit, impediebant. 
Hinc ad eam verbum vertens: “In nominee”, dixit, 
15 “Francisci servi Domini taceas, et ut ad me 
Accedas iubeo”. Quae mox tacuit, veniensque 
Eius se manibus commisit. Qui stupet atque 
Ipsam restituit libertati, sed ab inde 
Garritus eius strepitum non audiit ultra. 
20 Raymundus scriptor, Caturci dum colit urbem, 
Inspiciendo semel prope cellam que residebat 
Attendit volucrem, quae cardunella vocatur, 
Cui per Francisci nomen iubet ut venientem 
Praestoletur eum, spondens non perdere captam. 
25 His dictis, stat avis nec eo veniente recedit, 
Seque capi patitur, tamquam si, nomine sancti 
Audito, tuta nullum timeat capientem. 
Quae iuxta pactum tendem dimissa recessit. 
Ille probans in ave Francisci quanta potestas 
30 Esset apud Dominum, factus Minor, Ordinis eius 
Legibus assumptis perseveranter inhaesit.