LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Henrique de Abranches
  • Legenda Versificada de São Francisco

Legenda Versificada de São Francisco - 1

Liber I ? Primus Franciscum scribit terrena sequentem, 
Donec eum dignatio nunc divina ilagellans 
Febre gravi, nunc alliciens radiantibus armis, 
Convertit verique boni succendit amore. 


1 Gesta sacri cantabo ducis, qui monstra domandi 
Primus adinvenit tribuitque Minoribus artem; 
Neve, quasi lucens aliis sibimetque lucerna 
Deficiens, proprio vibraret lumina damno, 
5 Actus praemittens monitis exemplaque verbis, 
Carnem praeceptis animae frenavit, et hostem 
Nutibus internis pessumdedit, et pede nudo 
Mundum calcavit. Veteres iam fama triumphos 
Saevitiis partos et materialibus armis 
10 Parcius extollat: plus enituere moderni! 
Nam quid respectu Francisci Iulius, aut quid 
Gessit Alexander memorabile? Iulius hostem 
Vicit, Alexander mundum, Franciscus utrumque. 
Nec solum vicit mundum Franciscus et hostem, 
15 Sed sese, bello vincens et victus eodem. 


O Christi miles, qui solus stigmata Vitae 
Morte triumphantis vivens in mente latenter 
Et moriens in carne palam, Francisce, tulisti, 
Vatis opus tibi sume tui, celsaeque canendis 
20 Militiae titulis humilem dignare Minervam! 
At tu, sancte pater, bone pastor, None Gregori, 
Qui pro peccato gregis orans, qui gregis oris 
Invigilans tanti mensuram nominis imples, 
Da mihi te placidum, precor, oblatamque libenter 
25 Suscipe dignanter minimam rem, maxime rerum! 


Francisci natale solum perfunditur huius 
Luce quasi solis, tantique refloret alumni 
Illustrata novis fulgoribus urbs veterana 
Assisium, quae valle tenus protensa Spoleti 
30 Pendet oliviferae convexa cacumine rupis, 
Tecta subalternans a summis usque deorsum. 


Mater honesta fuit pueri, pater institor: illa 
Simplex et clemens, hic subdolus et violentus. 
O nostri monstrum figmenti! quam male constat 
35 Inconstans ex oppositis essentia rebus! 
Non excusandus per hyperbaton, omnia turbat, 
Omnia confundit nostri praeposterus ordo. 
Imperio pars digna subest, et digna subesse 
Imperat in nobis, et vincit lubrica fortem, 
40 Terrea caelestem, corruptibilisque perennem. 


Fortior est sensus ratione; vidensque parentum 
Oppositos mores, puer inter utrumque statutes 
Subsequitur peioris iter, mavultque patrissans 
Ire sinistrorsum per prava, per avia, quam per 
45 Directas methodos, per plana diametra vitae 
Dextrorsum sincera sequi vestigia matris. 
Proni sunt sensus in deteriora: deorsum 
Tendimus ex facili; gravis est ascensus ad astra. 


Inde fit ut, pravam longe conversus in arcum, 
50 Nil animae iuvenis indulgeat, omnia carni; 
Nil intellectu consideret, omnia sensu; 
Nil studio virtutis agat, nil lumine mentis 
Inspiciat, nil consilio rationis honestet, 
Apparensque bonum plus exsistente sequatur, 
55 Plus et amet victum quam vitam, plus sua quam se, 
Immo nec victum nec vitam, nec sua nec se. 
Debet enim vel amor erroneus ille vel error 
Simpliciter dici, quo decipitur quis habere 
Intendens odio quod amat, vel amare quod odit. 


60 Iamque rudimento patris corruptus avari, 
Iam lucri momenta sequens, iam fallere doctus, 
Merces multiplicat, multos circumvenit, alte 
Se gerit, illecebris intendit, tempora perdit. 
Mens tamen eius erat bona naturaliter, omni 
65 Impermixta malo; sed conversatio mores 
Plus sibi prava bonos conformat, quam bona pravos; 
Mitis enim, largus, clemens, affabilis, inter 
Ipsos excursus vitii vestigia quaedam 
Virtutis retinet non?pervenientis in actum. 


70 Quinque fere lustris sic exspatiante inventa, 
Cum sit flagitium res exigitiva flagelli, 
Caedit eum, qui noluerat sibi cedere, frenat 
Effrenem, domat indomitum mutatio dextrae 
Excelsi, dignata malis imponere finem. 
75 Sicut enim drachmae post tempora longa repertae 
Quando superficiem sepelit rubigo, moneta 
Vix apparet ibi, quo, ne reprobetur, oportet 
Purgari vitium rubiginis igne fabrili; 
Sic animam iuvenis tanta caligine mersam 
80 Ut vix divinae videatur imaginis umbra, 
Undique noxa premit, quo; ne damnetur, oportet 
Purgari nubem caliginis igne febrili. 
O clemens dulcedo Dei, clementia dulcis! 
Cuius ut indignum servum dignatio servet 
85 Implicitum vitus, intentum luxibus, odit 
Et de iure feris, terret, premit, angit; at ipsum 
Corripiens, odit ut amet, ferit ut medeatur, 
Terret ut erudiat, premit ut levet, angit ut ungat. 
Igne remulceri solet ignis adustio, vulnus 
90 Vulnere curatur, dolor est medicina doloris. 
Sic, animae morbum Medico curante superno, 
Servom blanditiis ingratum verbera iuste 
Immoderata premunt, naturalemque calorem 
Ipsius per membra fugans extraneus ardor 
95 In cordis regione furit, venisque minutis 
Succendente chymos generatur caumate febris, 
Interiorque calor dum phlegma liquefacit extra, 
Supra sensibiles nervos aspergitur ille 
Algor et horripilat caput inducitque tremorem, 
100 Quo patiens fervendo tremit fervetque tremendo. 
Frigora namque stupent nervi desueta ferentes; 
At postquam longa stupor assuetudine cessat, 
Tunc nervi resident, tunc et tremor ille quiescit. 
Sed fervor persistit adhuc, vehementia cuius 
105 Circa principium properat dissolvere plus quam 
Consumat, circa finem consumere plus quam 
Dissolvat; toto rarescit corpore sanguis, 
Spiritibus vix est in quo consistere possint. 
Francisco, quem tanta premunt incommoda, vitae 
110 Praesentis spes nulla datur, vix ulla futurae; 
Cumque laboranti timor incutiatur uterque, 
Ignarum quid agat, vitae deformiter actae 
Poenitet, et lacrimas inter suspiria fundit. 


Respiciens cordis gemitum pietate paterna, 
115 Qui cor contritum non despicit, allevat aegrum, 
Erigit elisum consolaturque gementem. 
Ad nutum Domini cessant incommoda servi: 
Nulla voluntati divinae causa resistit; 
Spiritibusque simul accitis omnibus ad cor, 
Praefixo natura die symptomata morbi 
Occursu vehemente necat, proprioque calore 
Membra fovens, pulsum regit urinamque colorat. 
Aeger alacrescit, tantique pericula visus 
Evasisse mali, Medicum laudare supernum 
125 Gaudet et Auctorem vitae Dominumque fatetur. 


Inde die quodam patrios egressus in agros, 
Dum nitidos cernit fluvios, dum florida prata, 
Dum virides silvas, dum celsa palatia, sensu 
Philosophante stupet, cur oblectemur in istis, 
130 Cum neque sit mundus, sed caelum patria mentis. 
Hoc inconveniens, hoc arbitratur iniquum, 
Quod trahat humanas mundana creatio mentes. 
Ut quid enim fatui terrena requirimus ista? 
Quorum si flores decor arridetque voluptas, 
135 Et satiat sensum bonitas et inebriat usus, 
Non tamen ipsorum ducenda cupidine mens est. 
Nam fallax in eis decor et poenosa voluptas, 
Et mala consistit bonitas et inutilis usus. 
Provenit inde labor, metus et dolor; absque labore 
140 Quis tulit? absque metu quis possidet? absque dolore 
Illa quis amittet? Nullus, quantumque disertus, 
Audax seu fortis, nisi qui contemnere mundum 
Norit et aeternis totos infigere sensus! 


His argumentis utcumque probantibus, ima 
145 Imum sortiri pretium, suprema supremum, 
Ille memor virgae Domini, quo iure nocentem 
Straverit et quanta pietate levaverit aegrum, 
Mutandos animi mores carnemque domandam 
Ducit, et antiquos vovet expurgare reatus. 
150 Sed, nova concipiens, antiqua recurrere sentit, 
Et simplex animae varios natura tumultus 
Intra se patiens, secum quasi disputat, utrum 
Exsistant pluris res quas intelligit, an quas 
Sentit, et adversus apicem rationis iniquas 
165 Aggreditur lites animae pars infima sensus. 
Sensu quid fiat attenditur, et ratione 
Quid mox eveniat. Sensus non perviat usque 
Ad rerum fines, ratio res indicat ante. 
Praetendit sensus epulas, praetendit amoris 
160 Illecebras, praetendit opes et culmen honorum 
Et laudes hominum, procedere nescius ultra. 
Praetendit ratio vitam sine fine, supernae 
Urbis delicias, paradisi gaudia, cantus 
Indefinibiles et inenarrabile lumen. 
165 Esse supradictis cum nulla proportio rebus 
Inter se valeat, quantus furor est animarum, 
Ut dubiae conferre velint aeterna caducis, 
Caelica terrenis, immensaque gaudia parvis! 
Ex per se notis fit demonstratin, propter 
170 Mundi contemptum; cuius cum propter amorem 
Nil persuaderi queat absque sophismate, iudex 
Inconsultus adhuc Franciscus, in avia pernix, 
Non interloquitur pro recta parte secundum 
Allegata, sed ad partem declinat iniquam. 
175 Non tamen imponi laus aut infamia primo 
Debet ab eventu, donec sententia totum 
Iudicis affectum definitiva revelet. 
Mens ita nunc eadem sursum, nunc acta deorsum 
Cum nova proponat, tamen ad consueta recurrit; 
180 Unde nihil firmum proponit, sed quasi navis 
Turbine diverso, nunc sensus nunc rationis, 
Fertur in oppositas regiones, nunc aquilone 
Flante voluptatum, nunc austro flante salutis. 
In labes labi levis est labor; ast ubi longa 
185 Convaluere mora seu more, resurgere fortes 
Vix etiam possunt: assueta relinquere durum est. 


Interea civis tota ditissimus urbe, 
Merce replens bigas et plaustra iugalia, versus 
Apuliam procingit iter, nulloque reverti 
190 Se putat eventu, quin plurima lucra reportet. 
Audito Franciscus eum debere lucratum 
Ire, magis solito flagrante cupidinis igne, 
Vult comes esse viae propter consortia lucri. 
Omnibus aptatis ad iter spectantibus, instat 
195 Hora recedendi ducuntque crepuscula noctem. 
Cuius in aurora mens una duobus eundi 
Perstat in Apuliam; recubant, lentoque sopore 
Artubus immisso, mentes sua fata tuentur. 
Sed quidquid de cive Deus providerit illo, 
200 Circa Franciscum caelestis gratia coeptum 
Prosequitur pietatis opus, dignata mederi 
Cordis duritiae capitisque tumultibus, in quo 
Sponte reviviscunt abscissae semina pestis, 
Iamque cicatrices redeunt in vulnera; sed qui 
205 Vina preinfudit, oleum superadicit, et quem 
Vi praetentarat, dulcedine tentat, ut ipsum 
Blanditiae moveant, quem non movere flagella, 
Et qui restiterat compulsus, obediat ultro. 


Sensibus oppressis somno, dum libera rerum 
210 Perspicit eventus purae speculatio mentis, 
Extra se rapitur Franciscus, eique videtur 
Quod domus ipsius sit plena quibuslibet armis, 
Ut puta loricis, aceris candentibus usu, 
Ensibus extersis et acumen habentibus hastis, 
215 Gemmatis galeis clipeisque nitentibus auro. 
Tot pretiosa videns delectatusque videndo, 
Gaudet et obstupefit; nec enim robusta solebat 
Arma videre domi, sed quos aut Flandria molles 
Mittit et imbelles aut flava Britannia cultus. 


220 Dum tacito secum scrutatur pectore quis sit 
Armorum dominus, responsum caelitus audit: 
« Te sociosque tuos Deus his insigniet armis ». 
Inde nimis gaudens expergefit, et sibi laetum 
Coniecturat iter; sed quo subtilius intra 
225 Se studet, hoc munus minus ad mundana referri 
Pensat, et ad veros potius spectare triumphos. 


Hinc ad bella parans se spiritualia, mutat 
Propositum, nec in Apuliam decernit eundum. 
Ut quid enim, si lucra decet contemnere, propter 
230 Lucra laboraret? Mutatus, quae vehementer 
Appretiatus erat, contemnit; quae studiose 
Quaesierat, refugit; quae semper amaverat, odit. 
Vimque sibi faciens, pensans quia vim patiatur 
Regnum caelorumr, sibimet contrarius ire 
235 Sustinet, et multo praescriptos tempore mores 
Exuit, et solitas reputat quasi stercora merces. 


Crypta vetus multis iam desolata diebus, 
Ut fit in Ausonia, modicum distabat ab urbe. 
Secreto consuetus eam Franciscus adire, 
240 Fervidius solito semel et prolixius orat, 
Ut Dominus converta' eum, mentemque supernis 
Haerentem numquam sinat ad terrena relabi. 
Cuius in excelsis admissa petitio, dextrae 
Scripta Dei digito, bullata charáctere sanctae 
245 Vivificaeque Crucis, superare viriliter hostem 
Obtinet et rebus non plus inhiare caducis.