LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Henrique de Abranches
  • Legenda Versificada de São Francisco

Legenda Versificada de São Francisco - 2

Liber II ? Alter prosequitur, quibus assistentibus, in quo Bello, quos hostes, quibus ille subegerit armis; 
Qualiter, abiciens pro Christo quidquid habebat, 
Non exspectatu male sit tractatus ab hoste.
 


1 Rore suo devota sibi praecordia Sanctus 
Spiritus humectat; quorum compunctio, tamquam 
Scopa domum mundans, tanto facit hospite dignam. 
Miratur, quae semper erat spelunca latronum 
5 Facta domus Domini; cuius clementia servum, 
Adventu dignata suo, nihil intus haberi 
Permittit quod dedeceat, sed cordis adornans 
Illustrat thalamos, et haras transformat in aras. 


Nec tamen aufertur scrupulus, quin lubrica carnis 
10 Vota revertantur, quasi titillantia mentem; 
Neve revertendo quidquam pervertere possint 
Spirituale, timor Domini, primaria virtus, 
Consilio reddit fortem, pietate scientem 
Ac intellectu sapientem. Spiritus ergo 
15 Armat eum clipeo septemplice; monstraque septem 
Stant ex adverso pyreis stipata catervis. 


Ex quacumque tumens virtute Superbia, nullum 
Dignatura parem, donis ingrata supernis. 
Concomitantur ei Tumor, Indignatio, Fastus, 
20 Praeponensque suas aliis Elatio dotes, 
Et minuens augendo suam Iactantia famam, 
Et caeleste nihil contemplans Gloria mundi, 
Laudis et humanae venatrix florida mundo 
Hypocrisis foetensque Deo, ieiunia cuius 
25 Ficta papant lardum, virtusque sophistica sordet. 
Huius ubi regnum premit excellentia maior, 
Succedit, mentem succendens igne maligno, 
Spiritus Invidiae, quae nulli parcat amico, 
Affines gaudere dolens gaudensque dolere. 
30 Nec desunt illi comites: Detractio mordax, 
Iudicium mendax, Infamia ficta, Cachinnus 
Nares corrugans Livorque valentia carpens 
Et reprobans laudanda, nefas reprobandaque laudans. 


Si minus Invidiae succedant prospera, surgit 
35 Ira, nihil moderans et inexorabile monstrum 
Vix sibimet parcens; cuius vexilla sequuntur: 
Impetus et Feritas, desiderioque nocendi 
Invigilans Odium, scelerisque puerpera diri 
Pernicies nullas exauditura querelas, 
40 Et Furor incendens iram, Rabiesque furorem, 
Et qui crudeles temerarius incitet Ausus 
Insidias, armans aut in discrimina mentes, 
Aut in bella manus, aut in convicia linguas. 


Cumque sit Ira malum, cuius nos poenitet omnes, 
45 Quoquo prorumpant irae primordia, finis 
Vergit in Accidiae vitium, quae taedia rerum 
Sentit, et in nullo virtutis perviat actu. 
Accidiae comites sunt: postpositiva pudoris 
Garrulitas, et Torpor iners, et Sermo sinister 
50 Nocturnansque diem Sopor, et Lascivia damno 
Temporis arridens, et praesensiva futuri 
Somnia iudicii, verosque probantia mortis 
Argumenta Metus, et Desperatio tristis 
Haud metuens mortem sibimet concire cruentam. 


55 Hic dolor Accidiae solatia prima sororis 
Quaerit Avaritiae, quae blandimenta dolenti 
Noxia praetendens, quod deficit ad rationem 
Suppleat ad sensum, lucris aeterna caducis 
Damna recompensans, desperantemque superna 
60 Terrenis inhiare inbens, animamque creatis 
Oblectare bonis, cui se negat ipse Creator. 
Sunt et Avaritiae quae perfida castra sequantur: 
Fraus, Dolus, Impietas, Homicidia, Furta, Rapinae, 
Lucrandi sceleratus Amor, Mercatio dispar, 
65 Ambitioque tenax, Usuraque tempora vendens, 
Et res caelestes mercans Simonia scelesta. 
Accidiae sic tristitiam compescere tentat 
Quaestus Avaritiae per delectantia visum. 


Sed quid agunt emplastra foris, cum saeviat intus 
70 Causa latens? Ideo Gula delectantia gustum 
Attrahit interius, nullo contenta paratu; 
Assistuntque Gulae: Modus immoderatus edendi, 
Osque molendinum, dentes mola, venter abyssus, 
Cui quasi pertuso committimus omnia sacco, 
75 Coena frequens, facies gravis, eructatio cruda, 
Et cum pene crepat, ad plura cibaria semper 
Ingluvies inhians, alienativaque mentis 
Ebrietas sitiendo bibens sitiensque bibendo 
Et calices replens vacuos vacuansque repletos; 
80 Cuius ut ad finem balbutit lingua, vacillat 
Gressus, hebet sensus, turgent praecordia, languet 
Cor, marcet vultus; tunc primum meta bibendi 
Nausea lethargum membris inducit onustis. 


Tot bona dilapidans Gula, cum non influat usque 
85 Ad proprios animae secessus, quomodo fiet 
Mentis et interni consolativa doloris? 
Prosilit ergo soror coniuncta propinquius et quae 
Non homines extra faciat peccare sed in se, 
Humani sensus immutativa Libido. 
90 Cuius enim mox poeniteat, flagrat anxia voto; 
Dum servire parat, saevit; dum ludere, laedit; 
Si quem vult lenire, linit; si quem satiare, 
Sauciat; in primis Venus est, in fine venenum. 
Plurima turba ruit post castra Libidinis: aegros 
95 Millesies animos fastiditura Voluptas 
Et totidem placitura modis; suspiria tractu 
Intercisa gravi, mendicantesque favorem 
Sermo procax nutusque leves humilesque susurri; 
Ira superveniens levis ut graviora reformet 
100 Foedera, diverso pellens fastidia vultu 
Et rudibus lacrimis, vel simplicitatis imago 
Vera vel apparens, pietatis viscera pulsans, 
Et phantasma frequens, desideriumque placendi, 
Quas homini natura negat confingere dotes 
105 Sollicita sibi mente studens. Ex omnibus istis 
Principium causamque trahens Amor anxius, amens 
Prosilit anxietas, amplexus et oscula, molles 
Illecebrae, stimuli, fornax in fornice, fornix 
In fornace furens, coningalisque ruina 
110 Legis Adulterium, naturalisque solutor 
Foederis Incestus, et Abusio turpior istis. 


Contra Franciscum bellandi vota gerentem 
Has introducunt pestes Alecto, Megaera, 
Tisiphone; quibus Aegiale, Pasithea, Phrosigne 
115 Pro defendenda Francisci parte sorores 
Opponunt totidem, meliori stirpe creatas. 


Haec ad eum veniens humilem facit, illa benignum; 
Inde fit adversi patiens cuiuslibet, inde 
Fervens, hinc largus, hinc sobrius, inde pudicus. 
120 Virtutes igitur vitiis dominantur in ipso, 
Et Charites Furiis, humilique Superbia cedit; 
Clemens Invidiam, patiens eliminat Iram; 
Fervens Accidiae pedibus contagia calcat, 
Largus Avaritiae; Gula Sobrietate, Libido 
126 Victa Pudore iacet; divinarumque sororum 
Sacra supradictas debellant agmina pompas. 


Virtutum princeps Caritas caelestia tradit 
Arma viro; nequiens errare Modestia frenum 
Carnis equo firmat, duo cui calcaria totas 
130 Impingunt acies Amor et Timor; ocrea duplex 
Crura tuetur: Opus et Contemplatio; pectus 
Iustitiae lorica tegit; laterique sinistro 
Appendet scutum Fidei; Patientia firmis 
Cervici galeam vinclis annectere curat; 
135 Conus ibi Spes est, crebroque refulgurat astro. 
Hasta movet belli primordia; fraxinus hastae, 
Iudicium rectum; cuspis, Devotio fervens. 
Postquam fracta iacet propriis impulsibus hasta, 
Acrius accenso belli discrimine, dextra 
140 Fulminat ense Crucis saevas mutilante catervas. 
Taliter armatus nil tempore gessit ab illo 
Quod non militiae titulum praetendere certum 
Posset, et ex omni stetit acrior obice virtus. 


Sicubi sacra sacrum dedit inspiratio munus 
145 Spiritualis eques, ne forte superbia propter 
Virtutes extollat eum, vel quisque latentum 
Conscius infusum premat extollendo vigorem, 
Esse per antiphrasim cupiens hypocrita, mentem 
Palliat, optat enim bonus esse, timetque videri. 


150 Neu sua vota, suis perpensa parentibus, ipsos 
Commoveant adversus eum, procingitur ac si 
Lucrativa velit tractare negotia; merces 
Colligit in summam; Fuligineumque profectus 
Non solum quaecumque tulit venalia vendit, 
155 Sed currus et equos: vix tot pedes aera reportat. 


Sic mercatoris curas exutus inanes, 
Cogitat in reditu quem tanta numismatis usum 
Massa sibi conferre queat, Christique figurae 
Complantandus ubi deponat inutile pondus. 
160 His animum curis involvit: et ecce, reperta 
Ecclesia Sancti Damiani vix pereuntem 
Conservante statum subitamque minante ruinam, 
Accedit, veteremque larem novus introit hospes, 
Seque sacerdotis pedibus provolvit et offert 
165 Unde reaedificet cellam iam paene ruentem. 
Illudi putat ille sibi, quia viderat illum 
Mercibus intentum desiderioque flagrantem 
Lucra reportandi; nec enim donanda videntur 
Affectu subito tot parta laboribus aera. 
170 Nolens Franciscus revocare quod obtulit, instat, 
Seque moraturum promitit, onusque fenestrae 
Inicit, et saxis allisa pecunia tinnit. 


Abiectis ita divitiis, sub paupere tecta 
Haud aliter residet, quam si nutritus ibidem 
175 Esset, et exiguo gaudet producere vitam. 


Rumor adhuc dubius iam se diffundit in omnes 
Assisii vicos; veri tristantur amici, 
Ficti subrident. Audit pater ipse susurros, 
Istud opinari vix ulla voce coactus 
180 Quod de Fran¿isco perhibet derisio vulgi. 


O linguas hominum! quas in convicia pronas 
Aut furor aut livor acuit! Franciscus honorem 
Et famam meruit virtute, pudorque subire 
Audet honoris onus, partes infamia famae, 
185 Virtutisque vices vitium; nec dicitur error 
Esse quod aggreditur, immo dementia. Nullus 
Parcit amicorum quin illi detrahat, omnes 
Insanire ferunt, et fingit opinio causas. 
Sunt qui Lethaei sumpsisse papaveris haustum, 
190 Aut cerebrum gustasse cati succumve cicutae 
Arbitrentur eum; nec enim contingere credunt 
Absque veneficiis, ut quem sic gloria mundi 
Irretire solet, sit nunc inglorius ultro. 
Sunt quibus apparet quod numquam sic pretiosis 
195 Vilia praeferret, incundis tristia, lucris 
Detrimenta, nisi Furiis agitatus avernis 
Esset, et arbitrio propriae rationis egeret. 
Sunt et qui dicant non, sicut oportuit, ipsum 
A febre curatum, sed posteriore phrenesim 
200 In cella genitam, raptis humoribus usque 
Ad cerebrum, quos repulerat vehementia cordis. 


His pater auditis, quibus irridetur ubique 
Filius, accensae nullatenus imperat irae 
Quin roget affines consanguineosque furori 
205 Assentire suo, turbare ferociter audens 
Mansuetos homines habitatoresque quietis: 
Nec minus incandet, flagrante medullitus igne, 
Quam vel Apollinea traiectus arundine Python, 
Vel victricis opus discerpens Pallas Arachnes. 


Patris ut adventum praesentit filius, antri 
Ingreditur latebras, quod ad hoc providerat, a quo 
Per mensem non egrediens, consuetus et illic 
Est orare libens et ieiunare coactus. 
Defertur quaecumque malo reverentia patri, 
215 Nec contra patrem refert contendere nati, 
Nec debet sapiens committere se furioso. 


At postquam collata sibi divinitus esse 
Arma recordatur, se munera tanta timendo 
Demeruisse timet, sparsasque recolligit iras. 
Fortia gesturum tanto iam tempore tali. 
Delituisse specu pudet, humanumque timorem 
Excludit divinus amor; quem pectore gestans 
Exsilit in lucem seseque parentibus offert. 


Affines ipsum consanguineique videntes 
225 Mente gravem, vultu proclivum, fronte severum, 
Carne macrum, facie pallentem, crinibus hirtum, 
Vestibus abiectum, cernendo quod ipse sit alter, 
Decernunt quod sit alius, quaeruntque: “Quis hic est?”. 
Vixque recognoscunt veteris vestigia formae, 
230 Mirantesque, quasi miserantes, digna relatu, 
Et maiora fide: Franciscum scilicet omnem 
Immutasse statum, quo praefulgere solebat. 
Ridiculi fatuique virum sapienter agentem 
Irrident, fatuumque vocant, coenumque plateae 
235 Mitibus immites immittere vultibus audent.