LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Legenda Versificada de São Francisco - 5

    Liber V ? Quintus agit, Christi praeceptum quomodo complens 
    Contentus tunica, praecinctus fune trinodi, 
    Prodierit subitus nulloque docente magister, 
    Imbueritgue suos dulci novitate sequaces. 


    1 Omnibus haec praelata locis; nec saepe recedit 
    Inde, sed immotus stabilisque perendinat, aedes 
    Instaurans, hortos plantans, tenuique diaeta 
    Vitam sustentans, non qualia ferre solebat 
    5 Indumenta ferens, sed qualia sunt eremitis. 


    Dumque moratur ibi, quodam sibi tempore lectum 
    Hoc Evangelium cupiens attendere: Misit 
    Iesus discipulos et caetera, post celebratum 
    Rite ministerium, supplex humilisque rogavit 
    10 Ut dignaretur sibi declarare sacerdos 
    Verba Redemptoris Evangeliumque diei. 
    Exponens Evangelii praecepta, sacerdos 
    Singula prosequitur seriatim, quomodo mittens 
    Discipulos Dominus contentos iusserit illos 
    15 Simplicibus tunicis excalces ire, nec aurum 
    Ferre vel argentum, nec zonam sive monetam, 
    Nec peram sive baculum. Dum sedulus aures 
    Inclinat Franciscus ei, directus in illum 
    Spiritus est Domini totumque charismate replet 
    20 Pectus, et arcanum docet ad caelestia callem. 
    Nullus adhuc illo caelestia calle petebat, 
    Quem fervore novo Franciscus adinvenit, almis 
    Intentus desideriis ut adimpleat omnem 
    Iustitiam; nec vult aliquid glossare, sed ipsum 
    25 Prosequitur textum, verbisque fideliter haeret. 
    In plerisque tamen valet allegoria; sed ipsam 
    Littera praecellit, ubi nulla parabola mentem 
    Palliat auctoris, sed rem sua verba loquuntur. 


    Auditis igitur quaecumque poposcerat edi, 
    30 Iamque suo melius sapiens interprete, ne sit 
    Auditor verbi tantum, sed factor: “Oportet”, 
    Inquit, “ut hoc faciam quod Christus praecipit: hoc est 
    Quod volo, quod voveo, quod totis opto medullis”. 
    Dixerat. Et praeter tunicam deponit amictus 
    35 Quotquot habet: non virga manum, non calcous ultra 
    Exornare pedem sinitur, non cingulus alvum;: 
    Componitque sibi tunicam crucis instar habentem, 
    Ut tali signo domitos eliminet hostes. 
    Sustinet et laqueum pro zona ferre, nec ausus 
    40 Ulciscenda Deo peccata relinquere, factus 
    Ipse sui pro se, contra se, testis et actor 
    Et iudex, legum non impediente statuto, 
    Postquam discussit rationum pondera, sese 
    Damnat, et illecebrae passos incendia lumbos 
    45 Tamquam latrones suspendit fune trinodi. 

    Discipulis ininncta Iesu reverenter adimplens, 
    Discipulus fit et ipse Iesu, populique magister 
    Adversus Furias certamen inire volentis; 
    Militiacque novae, referente stipendia Christo, 
    50 Quam miserabiliter spoliat devotio carnem, 
    Tam mirabiliter vestit sapientia mentem. 
    Neve Iesu frustra fuerit praecepta secutus; 
    Mente recompensans habitus quos corpore perdit; 
    Res licet ignotae sint illi fons Pegasaeus 
    55 Parnassusque biceps, subito fit dogmate summus. 
    Nam causa meliore sacri succenditur igne 
    Pneumatis, unde solet prodire scientia vocum. 
    A nullo doctus multos docet; alta loquentem 
    Et quasi trans hominem, noti, quem tempore nullo 
    60 Discipulum videre, stupent audire magistrum, 
    Concluduntque: “Nihil didicit, nihil ergo docebit”. 
    Sic inferre locus praesumit ab usibus; usu 
    Autem naturae si procedatur, habebit 
    Tunc locus ille locum; si vero fefellerit usus, 
    65 Fallet et ille locus, ut ubi miracula fiunt. 
    Hinc rerum causas hominum praesumptio reddit 
    Imperceptibiles: non exteriore magistro 
    Erudiendus eget, quem Spiritus erudit intus. 
    A quo Franciscus blande suscepta diserte 
    70 Dogmata distribuit. Quod enim Deus edocet, in cor 
    Blandius ingreditur et ab ore serenius exit. 
    O secreta Dei mortalibus abdita cunctis! 
    Qui modo propter eum terrena reliquerat, ecce 
    Perversos convertit, ubi perversus et ipse 
    75 Vix etiam sese converterat, estque magister 
    Egregius coram concivibus et coalumnis, 
    Inter quos idiota fuit, veramque sophiam 
    Acquisisse stupent, quem delirare putabant! 


    Ingrediens quamcumque domum, praemittit in ipso 
    80 Introitu: “Pax huic domui”. Pax eius ad omnes. 
    Iste salutandi snus est modus, hanc et honestis 
    Et reprobis optat, hanc civibus et peregrines 
    Nuntiat, hanc sexus utriusque fidelibus orat. 


    Discretus vir in Assisio, vestigia tanti 
    85 Esse videns imitanda viri, commune ferendum 
    Paupertatis onus ducit, mundique fugaces 
    Aspernatur opes, ne conculcetur ab hoste 
    Sese conculcans, et egens comitatur egentem. 


    Francisci facit hospes idem, vir magnus in urbe 
    90 Assisii divesque penu, Bernardus, et agris. 
    Actus namque sacros excellentemque tuendo 
    Francisci vitam, perpendit quanta salutis 
    Detrimenta suae tulerit terrena sequendo. 
    Non semel aut raro, sed saepius et quasi semper 
    95 Psalmis intentum sacrisque laboribus audit 
    Implicitum, non mensa vacat, non ipsa quieti 
    Debita nox a laude Dei sanctaeque Mariae. 
    Plenus enim virtute Dei qua monstra domantur, 
    Prudens ut serpens, vigil ut draco, certat utroque 
    100 Prudens serpentem, vigil oppugnare draconem 
    Franciscus. Miratur eum desistere numquam 
    Hospes et in lecto nihil indulgere sopori. 
    Arcet enim fumos ascendentesque vapores 
    Communis vas particulae, nullaque repleri 
    105 Cella brevis patitur causa faciente soporem. 
    Cumque renitentes oculi luctamine longo 
    Tandem coguntur succumbere, lingua susurrat 
    Semisopita preces, vixdum sopita quiescit. 
    Hac exemplari Bernardus imagine ductus, 
    Lorica fidei mentem praemunit et armis 
    Iustitiae, milesque novus ferventer in hostem 
    Militat antiquum, Francisci castra secutus 
    Tanti, nec mirum, ducis aemulus omnia vendit 
    Et dat pauperibus, evangeliceque repertos 
    115 Fert habitus et ei comes indivisus adhaeret. 
    Partaque de mundo talis victoria multos 
    Provocat exemplis ad spiritualis amorem 
    Militiae, virtusque trahit spectata sequaces. 


    Eius enim zelo civis convertitur alter, 
    120 Vir simplex metuensque Deum, qui tempore multo 
    Constanter certans et tandem vincere certus, 
    Vana relinquendi relliquis exempla reliquit. 


    Quintus et eiusdem capiens insignia pugnae 
    Adversus Furias Aegidius aegide pectus 
    125 Versicolore tegit, ubi, veri solis oborta 
    Luce, crucis nimium fideique refulgeat aurum, 
    Munditiae byssus, pressurarumque hyacinthus. 


    Uno praemissis adiecto, septimus arma 
    Suscipiens eadem frater Philippus, in ipso 
    130 Accessu toto mutatus pectore, quae non 
    Audivit loquitur, quae nescit edocet; omnes 
    Mirantur, quorum reficit cor, inebriat aures, 
    Qui neutrum didicit, sed nuper egebat utroque. 


    Tirones istos Franciscus, ut et protomiles 
    135 Et princeps certare iubet, factisque tenorem 
    Indicit, verbisque modum, neutrisque probari 
    Virtutem perhibet, nisi discutienda supremo 
    Iudice mens adeo primos compescere motus 
    Certet, ut ex primis non sit paritura secundos; 
    140 Succensosque viros caelestis amore triumphi 
    Omne genus belli, quo spiritualia possunt 
    Monstra triumphari, docet: indiciisque priorum 
    Exemploque suae virtutis concio fratrum 
    Sub tanto duce proficiens, ad gaudia caeli 
    145 Non censet mundi condignos esse labores. 


    At quia tam paucos trahit in certamina contra 
    Tot Furias et monstra viros, sibi caelitus optans 
    Ostendi dux ille sacer pluresne sequaces 
    Esset adepturus, in verba precantia totus 
    150 Exit et expletur penetrans oratio caelos 
    Praesentemque Deum directa mente tuetur. 
    In quo dum mentis acies defixa moratur, 
    Sanctus ei lumen infundit Spiritus, in quo 
    Innumeros fratres ex omni gente futuros 
    155 Tamquam praesentes videt exsistenter et audit. 
    Omnes Francisci gestantes arma, magistrum 
    Rectoremque vocant, patrem dominumque fatentur. 


    Laetus in aspectu talis tantaeque cohortis, 
    Mentis ab excessu redit ad se sensilibusque 
    160 Fratribus enarrat seriatim, quomodo fraters 
    Viderit archetypos ipsius signa sequentes, 
    Immo secuturos: tot enim sacer eius habebit 
    Ordo professores, pars mundi nulla vacabit. 


    Talia mansuetus blando pater ore profatur, 
    165 Cuius adhuc animae quaedam complexio visis 
    Haeret imaginibus, variasque recurrere formas 
    Sentit et auditis tinnire tumultibus aures. 
    Neve putetur idem sopor esse, duobus ideas 
    Sensibus impressas non obliviscitur; immo 
    170 Circa communem fit adhuc mutatio sensum. 


    Gaudia concipiunt solito maiora Minores, 
    Quos pater exhilarat praesens fratresque futuri. 
    Neve futura profans id adinvenisse putetur, 
    Multa futurarum de se praesagia rerum 
    175 Pandit et haec iterum praenuntiat abdita fati: 
    “Poma prius nobis praedulcia, deinde remisse 
    Dulcia, filioli, demum ponentur amara. 
    Dulcia quando recens laudabitur Ordo; remisse 
    Dulcia dum pseudo patiemur scandala fratrum; 
    180 Prorsus amara, licet redolentia, quando per orbem 
    Diffusi fratres populis fastidia gignent”. 


    Vir bonus interea vitaeque probabilis alter, 
    Ut fieri melior in Christo possit et eius 
    Vita probabilior, accedit et arma capessens 
    185 Fortia bella gerit sub fortia bella gerente 
    Francisco, milesque sacer sub principe sacro. 


    Sic ubi completus est octonarius, omnes 
    Convocat, et binos mittit Franciscus in orbem, 
    Ut doceant artem bellandi quam didicerunt, 
    190 Praecipiens ut quidquid eis contingere possit, 
    Fortes in bello, patientes sint in agone, 
    Constantes in proposito, non prospera captent, 
    Non adversa tremant, sed suspicione notantes 
    Prospera, suscipiant adversa libentius. Absque 
    195 Adversis equidem nemo riget, absque rigore 
    Nemo bellatur, sine bello nemo triumphat, 
    Et regnum caeli non provenit absque triumpho. 


    Verbaque convertens ad eos: “Advertite”, dixit, 
    “Quae vestri sit conditio, nec credite vitam 
    200 Hic aliud quam militiam, bellumque perenne 
    Indixere sibi partes utrobique rebelles. 
    De caelis animae, de terris corpora: cum sint 
    Ex his compositi naturis, de levitate 
    Est animae motus ad sphaeram, de gravitate 
    205 Corporis ad centrum. Sed utro pars utraque motu 
    Progrediens ad utram pertingere debeat oram, 
    Compositi stat in arbitrio: cui faverit, illa 
    Fortior est aliamque trahet. Nam sicut utrumque 
    Est in composito componens, sic erit extra. 
    210 Ergo si motus animae praciudicet, ambo 
    Consistent sursum; si corporis, ambo deorsum. 
    Ista duo sunt unus homo: spes inde quibusdam 
    Est ut conveniant. Sed qune conventio Christi 
    Ad Belial? Proprio pars nititur utraque motu; 
    215 Neutra trahi nisi victa potest; est ergo studendum 
    Ut melior dominetur ibi peiorque dometur, 
    Et compellatur, non carni spiritus, immo 
    Spiritui servire caro. Quod quinque ministri 
    Corporis affectant, animae fidissima consors 
    220 Vix ratio conscire velit, mentemque iacentem 
    Erigat, et nulla recreet dulcedine sensum. 


    Sed paupertatis quodam quasi fune trahatur 
    Carnali caro mole carens, animaeque vigorem 
    Et motum sortita suae, caelestibus illam 
    225 Sectando studiis, terrenaque nulla petendo. 
    Sobrietatis enim paupertas libera sedes, 
    Virtutum secura quies, nec pondere rerum 
    Deprimitur, nec furta timet, nec inania captat. 
    Attamen est multis suspecta: sed in profitente 
    230 Christi militiam non est patientia fortis, 
    Quem fortuna premit; tener est: cuicumque videri 
    Paupertas res dura potest; sub pondere tali 
    Nemo vacillabit, si duxerit ultro ferendum. 
    Quo modo vult, ita quisque potest gaudere pusillo; 
    235 Hoc tamen in primis grave, sed praescripta relinquit 
    Sobrietas habitum, generatque frequentia mores. 
    Cumque pusillanimes de paupertate querantur, 
    Non in pauperie sed in ipso paupere peccant; 
    Quam nisi quisque ferat, invitus nec feret inops. 
    240 Si toleraret egens, tolerabilis esset egestas 
    Quantalibet; nullusque potest exsistere pauper 
    Tam patiens, quin sit paupertas plus patienda. 
    Libera namque quies ibi libertasque quieta, 
    Fortunae non distrahitur levitate, sed orat 
    245 Et contemplatur, solius sola supreme 
    Inspectiva boni, solis intenta supernis. 
    Hanc vobis adhibete ducem, praeferte magistram, 
    Et facies vestrae non confundentur: ab ipso 
    Namque Deo iuste datur, ut quos gloria mundi 
    250 Delectare nequit, delectet gloria caeli”.