LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Henrique de Abranches
  • Legenda Versificada de São Francisco

Legenda Versificada de São Francisco - 7

Liber VII ? Septimus ostendit fratres orare docentem; 
Quantus eis apparuerit vigilantibus absens; 
Quam vilis mundo curaverit esse; quis ipsum 
Martyrii fervor tumidis commiserit undis. 


1 Interea supplex instat devotio fratrum 
Ut Franciscus eos informet, qualiter orent. 
Ille satisfaciens precibus clementer honestis: 
“Peccatis”, ait, et “vitlis involvimur omnes; 
5 Ergo supernorum debens oratio niti 
Vestra patrociniis, proprio non evolet ausu 
Ad superos, immo mediatrix Virgo beata 
Ad Christum, Christus ad Patrem sit mediator. 
Virgo salutetur sermone videlicet isto: 


10 O pia mater, ave, Maria, charismate plena, 
Sit Dominus tecum, mulieribus in benedicta 
Tu, ventrisque tui fructus benedictus; et istum 
Sermonem toties devotio vestra revolvat. 
Haec ut prima suae recolentes gaudia Matris, 
15 Gaudia vos faciat perferre novissima Christus. 
Matre salutata, deinceps hac voce rogetur 
Christus: Adoramus te, Christe, superna regentem 
Et terrena, tibi benedicimus, o Crucifixe, 
Qui cruce sanasti cruciatus, qui reparasti 
20 Morte tua mortale genus. Mediantibus istis 
Ad summum directa Patrem precis ista feratur: 


O sine patre Pater noster, cui splendida caeli 
Supplicat aula, tuae deitatis sanctificetur 
Nomen, et adveniat regnum, fiatque voluntas 
25 In terra sicut in caelo; cotidianum 
Panem da nobis hodie, nobisque remitte 
Debita nostra, prout aliena remittimus, et ne 
Nos inducas in tentamen, sed mala longe 
A nobis faciat Bonitas, qua cuncta creasti”. 
30 Has aliasque preces, quibus est clementia summi 
Exoranda Patris, fratrum devota docetur 
Simplicitas, quae tanta fuit, ne verba putarent 
Ulla sacerdotis gravitate carentia veri. 


Accidit inde semel, dum confessurus adiret 
35 Presbyterum quidam de fratribus, ille sacerdos 
Dixit ei: “Caveas ne sis hypocrita, frater”. 
Illius voci plus de se, quam sibi credens, 
Ingemuit moerore gravi, nullumque dolori 
Apposuit verbum consolatoris amici, 
40 Pro certo quin hypocritam se crederet, ex quo 
Ille videretur sic adstruxisse sacerdos; 
Donec Francisci finem facundia nugis 
Poneret, et vanum faceret residere timorem. 
Eius enim placore sui rigidissima sermo 
45 Corda penetrabat, praebens relevamina lapsis, 
Spem miseris, lumen caecis, solatia moestis. 


De quo ne fratrum nutaret opinio, quanti 
Esset apud Dominum, signo didicere superno. 
Nocte fere media, dum sol altissimus umbras 
50 Contrahit antipodum, procul absistente magistro, 
Pars fratrum sopita iacet, pars orat; et ecce, 
Igneus inspicitur dimissus ab aethere currus, 
Cui globus insidens quasi sol micat, undique vibrans 
Orbiculare iubar, qui fratrum disgregat ad se 
55 Directos visus, nimioque reverberat igne. 
Excitat alterutrum; quibus ad spectacula sese 
Mira cohortatis, fit quaestio, quid sibi currus 
Hic velit. In primis variatur opinio, demum 
Esse notant animam Francisci, quam sphera signat 
60 Perfectam, currus agilem, splendorque beatam; 
Unde timent, vacuos ne forte reliquerit artus. 


Cumque prophetiae datus illi spiritus esset, 
Caelitus agnoscens et quos praedestinet et quos 
Praesciat aeterni series firmissima fati, 
65 Ut reprobos reprobet, electos eligat, omni 
Insudat studio, similes sibi iungere gaudens, 
Dissimiles vitare studens, et utrosque magistrans, 
Neutros aspernans, colit hos et sustinet illos. 


Attendens frater Richerus, quod neque fati 
70 Consilium nec mentis eum secreta laterent, 
Excessus recolendo suos, quos gesserat olim, 
Quos et eum conscire timet, vix sperat ut eius 
Optatum plene queat impetrare favorem. 
Talem Franciscus Richeri ne videatur 
75 Ignorare metum: “Quid”, ait, “Richere, vereris? 
Non te detestor; quidquid commiseris, ex quo 
Delicti te poenituit veniamque mereris, 
Ne dubites quin firma mihi sit gratia tecum”. 


Quoque suos possit magis invitare sequaces, 
80 Est eadem virtus diverso prodita signo. 
Collectis iterum multis, absente magistro, 
Fratribus ad synodum, iussus benedicere frater 
Antonius, ponens hoc thema: “Iesus Nazarenus 
Rex Iudaeorum”, toto caelestia corde ?; t 
85 Intendens oculos levat in sublime, manusque ~ , ~ 
In cruce distensas Franciscum cernit habentem. ?~ ~\ 
Quod ne credatur ausu simulasse nefando, 
Caelitus infusa quadam dulcedine, fratrum 
Mira coadstantum replet exsultatio mentes. i a 
90 Sic tunc, sic iterum, sic per diversa frequenter 
Signa repraesentans absentem non quasi vilem, 
Non quasi terrenum, sed iam quasi regna tenentem, 
Glorificat divina; suum clementia servum, 
Cui visum mundo nihil est immundius, et cui 
95 Nil proprium praeter nil proprietatis habere. 
Sed quamvis carni nihil indulgere volentem 
Carne semel vesci febris imperiosa coegit. 
Mox ubi convaluit, epulum gustasse cruentum 
Poenituit, poenamque sibi providit, et uni 
100 Districte fratri laico praecepit, ut eius 
Iniceret collo funem, traheretque per urbem 
Assisii, clamans praeconis vocibus: “Ecce, 
O cives, parasitus edax, hypocrita tristis, 
Qui coram vobis ieiunia laudat, et odit, 
105 Qui pingues pullos avidam congessit in alvum”. 
Exsequitur iussus hoc ordine singula frater. 
Mirantur cives et dicunt: “Pro semel esis 
Carnibus affligi sic sustinet iste! Quid ergo 
Fiet de nobis qui sanguine vescimur omni 
110 Tempore, nec cupimus praeter terrena? Vel ergo 
Sancti sunt fatui, vel nos gens digna perire”. 


Hoc quoque Franciscus fratri praeceperat uni, 
Inter magnates ut quandocumque receptus 
Esset honorifice, ne forte superbia mentem 
115 Ipsius efferret, convicia diceret illi 
Frater, et alpigenam mercatoremque vocaret. 
Non praetermittens quin quantumcumque severa 
Eius adimpleret frater praecepta, sedenti 
Inter honoratos nulla ratione pepercit. 
120 Retribuens illi propter maledicta favorem, 
Propter probra decus, propter convicia laudem, 
Dicere Franciscus consueverat: “Approbo, frater, 
Omnia quae dicis; nec enim decet ut tolerare 
Filius ista Petri de Bernardone recuset”. 
125 His aliisque modis fugit impudibundus et effrons 
Humanam quaecumque solent extollere mentem; 
Exspectansque diem Domini, quae corda revelat, 
Nullo pertrahitur voto bona quaeque gerendi 
Humano placitura die. Talisque vacando 
130 Militiae gestis sextum compleverat annum, 
Nil praeter caeleste vovens; fortunaque forti 
Una manet, nullasque vices exercet in illum 
Quin indistanter casus intervolet omnes. 


Tempora parva viro caelesti longa videntur, 
135 Seque parum censet tot profecisse diebus, 
Cui licet assidue visum sit triste iocari, 
Tristarique iocus, pasci ieiunia, pastus 
Ieiunare, quies sudare, quiescere sudor; 
Non tamen est contentus eo, quin praelia carni 
140 Ulteriora suae moveat, propriique cruoris 
Impensa certare velit pro nomine Christi. 
Mortis enim desiderio flagrat anxia mentis 
Nobilitas, taedetque morae. Neu principis ira, 
Lictoris feritas, aut causae desit honestas, 
145 Propositi mens est ut transfretet et revocandis 
Praedicet idolatris credi quid oporteat, unde 
Vel tantum mundo viventes, quod quasi mors est, 
Christo lucretur, vel mundo perditus ipse 
Cum Christo vivat, quod solum vivere verum est. 


150 Martyrio cupiens ita consummare labores, 
Parthorum partes proponit adire. Sed intus 
Ecclesiae flagrante domo, quid quaereret extra 
Qui custodit eam? Fidei doctore diserto 
Plus Italus quam Parthus eget: de plebe loquendo, 
155 Non dico de nobilibus. Fallacia Parthum 
Unica seducit, Italum non una sed omnis; 
Parthus ab antiquo susceptum schisma tuetur, 
Italus admissae fidei praecepta repellit; 
Unius haereseos inventae tutor habetur 
160 Parthus, adinventor Italus triginta duarum; 
Estque quid hos faciat peccare licentius illis: 
Servi sunt Syrii, libertas est Italorum; 
Non ipsi vel primitias in lege statutes 
Vel decimas debere Deo; sine vindice peccant. 
165 Nam si sanctus eos Pater excommunicet, aut si 
Iracundus eis Augustus bella minetur, 
Inde nihil curant, neutrum reverentur, utrumque 
Addixere iugo, praescripseruntque tributum. 
Plebis enim tot ibi sunt millia, quot numerare 
170 Nemo queat; miles quivis et rusticus idem; 
Vim quia miles habet, dominos quia rusticus odit. 
Sed taceo; quaedam narrari vera verentur. 
Sed pia simplicitas Francisci sustinet omnes, 
Nullius vitii, nullius conscia culpae, 
175 Astutosque videns, credit quia sint sapientes 
Italiae cives, nec credit egere magistro. 


Quocirca Syrios cupiens convertere, navim 
Ingreditur: ventus surgit contrarius, aequor 
Incipit esse fretum, via desinit esse salubris; 
180 Aura fatigatos Geticas appellit ad oras. 
Praestolatus ibi Zephyrum, detentus ab Euro, 
Tandem Franciscus Boream insurgere sentit, 
Iamque redire parat, cum non procedere possit. 
Christus enim servi votum, licet utile, propter 
185 Utilius revocat, evangelicique magistrum 
Eloquii Parthis negat, Ausoniisque remittit.