LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Legenda Versificada de São Francisco - 8

    Liber VIII ? Indicat octavus Damiatae quomodo fervens 
    Ad convertendos Nilum transiverit hostes; 
    Qualiter in reditu volucres affatus, earum 
    In laudem Domini silvestria solverit ora.
     


    1 Vota retardari non absque gravamine summo 
    Passus et infectis elementa resistere coeptis, 
    Navim Franciscus ventis dare vela parantem 
    Cernit et Anconam nautas properanter ituros. 
    5 Poscentem revehi renuunt admittere nautae, 
    Non pro defectu nauli, pro pondere navis, 
    Pro feritate virum, sed pro defectibus escae, 
    Quae vix sufficiat ipsis in puppe vehendis. 
    Ille nihil metuens, Christo praestante ducatum 
    10 Et navim tacite, nautis absentibus, intrans, 
    Inferius latet inter equos, ubi dives egenis 
    Danda recondiderat alimenta, suoque clienti 
    Dixerat, ut quoties vescendi tempus adesset, 
    Assignaret eis quodcumque requireret usus. 


    15 Pontilegae redeunt, avéllitur ancora, tractis 
    Funibus, attollunt depressi vela rudentes. 
    Prima locum puppi cedit ratis, ultima prorae. 
    Ingentes replet aura sinus, sub pondere malus 
    Accrescente gemit, detrimentumque minatur. 
    20 Remigii puppis moderamine recta volantem 
    Consequitur proram, velocior alite navis 
    Sulcat aquas, proprioque fere perit obruta vento. 
    Iamque videbatur leucas peragrasse ducentas, 
    Cum totus subito tenebris obducitur aër. 
    25 Accelerant nubes, insurgunt undique venti, 
    Incipit undarum fieri collisio, nusquam 
    Aequor, ubique fretum, fluctus ardere videntur. 
    Curritur ad funes, dimittunt carbasa nautae; 
    Sed malo circumpositis insibilat aura 
    30 Funibus, et vento ruit impetuosior unda. 
    Eiciuntur aquae, proiectaque mordet arenas 
    Ancora, sed navem venti nihilominus unam 
    Exagitant omnes, et nunc impellitur euri 
    Turbine, nunc zephyri, nunc austri, nunc aquilonis: 
    35 Nunc supra nubes exsurgit, nunc in abyssum 
    Decidit et portum cupit unum, sed timet omnem. 
    Ille nec ad tempus mare turbat et aera densat, 
    Et nautas terret, et navim gyrat in orbes 
    Turbo procellarum. Sed donec nulla supersit 
    40 Repressura famem toti substantia navi, 
    Quid faciant? Restat via longa, viatica nulla, 
    Naufragium prope, terra procul, mors undique certa, 
    Naufragiique timor, licet intentantia mortem 
    Detrimenta famis facit apparere minora. 
    45 Mortis enim quanto genus omne propinquius instat, 
    Maior eo timor incutitur, totumque cor ad se 
    Convertens, alias iabet evanescere curas. 
    Nulla tamen posset tempestas tam diuturnam 
    Dissimulare famem; sed adhuc ibi sola superstes 
    50 Francisco fratrique suo data portio victus 
    Omnes sustentat, omnes alit, omnibus unam 
    Distribuit Franciscus eam: tantillaque tantas 
    Sufficiens relevare fames, mirantibus illis, 
    Persistit nec in assiduo consumitur esu. 
    55 Quomodo provenit divinitus ut satiaret 
    Millia quinque Iesus, panes tantummodo quinque 
    Apponens piscesque duos, partesque, stupente 
    Geometra, totis maiores esse probaret, 
    Dum tredecim sportas replerunt fragmina, nullam 
    60 Vero duo pisces et panes quinque replessent; 
    Sic facit eiusdem divino gratia signo, 
    Ut multis divisa sui substantia servi 
    Inconsumptibilis maneat maiorque supersit. 


    Iam compressa silent ventorum iurgia, nubes 
    65 Praetereunt, nebulae subsidunt, nubila cedunt; 
    Prosperior nautis datur aura, serenior aer, 
    Certior ars, levius moderamen, amicius aequor; 
    Vela tument, mare detumuit, citiusque potato 
    Anconae portus infixa nave tenentur. 
    70 Gaudent appulsi terris quos longa procella 
    Terruerat, victusque breves et utramque salutem 
    Francisci meritis ascribunt. Hunc animarum 
    Custodem recolunt servatoremque fatentur; 
    Seque recognoscunt per eum subsistere salvos. 


    75 Crebrescit totam Francisci fama per urbem: 
    Visuri faciem facientis signa per orbem 
    Conveniunt cives auditurique loquentem, 
    E quibus ipse suis multos insignibus armat. 
    Sed nec amor populi, nec consolatio fratrum, 
    80 Nec dulcor patriae facit evanescere votum 
    Martyrii, quo tota flagrat devotio mentis. 


    Marrochium transire parans, iter arripit; ingens 
    Impedit inceptum, licet approbet, et quia multis 
    Rectorem providit eum, ferale salubri 
    85 Febre retardat iter, indignantemque reverti 
    Cogit et invitum divina potentia servat. 


    Compulsus redit Assisium, Christique coaptat 
    Militiae quoscumque potest, certoque ducatu 
    Dirigit ad brávium cunctos sua signa ferentes. 


    90 Sed necdum propter haec omnia mortis honestae 
    Refrigescit amor quem praeconceperat, immo 
    Se navi, navim ventis committit et undis, 
    Et ventos undasque Deo, moderamine cuius 
    Excipit incolumem portu Damiata cupito. 
    95 Christicolis contra Gentiles et viceversa 
    Magnus ibi conflictus erat: Damiataque stabat 
    Belli causa movens pretiumque futura triumphi. 
    Nec saevas miscere manus, vel cominus ense 
    Exserto poterant pugnare, sed eminus arcu, 
    100 Funda, ballista: plagae quasi grando pluebant; 
    Neve suas possent conferre propinquius iras 
    Illius intererat fluvii pars septima, cuius 
    Vel penitus non est vel inexplorabile reddit 
    Torrida zona caput, oculis impervia nostris. 
    105 Haec exercituum mediatrix unda fluebat, 
    Telaque suscipiens ab utraque pluentia parte 
    Motus aquae nullos dilatabatur in orbes, 
    Et momentorum dimensor circulus usquam 
    Non poterat fieri, quia punctus ubique fiebat. 


    110 O virtus animosa viri, qui flumine tanto 
    Cymba transvectus modica, tot solus ad hostes 
    Armatos et inermis abit per tela, per ignes 
    Non exstinguibiles, per mille pericula mortis! 
    Praetendit via mille metus, plus meta minatur; 
    115 Sed neutras timet ille minas, fluviumque rapacem 
    Transit, et intrepidus medios effertur in hostes. 
    Ante tamen quam progrediens pertingere posit 
    Ad faciem regis Persarum, cuius ad aures 
    In primis verbum Domini deferre volebat, 
    120 Saevitias plures expertus, fuste cruento 
    Vapulat; exterius livet caro, sanguis ab intus 
    Profluit; exterior violas violentia pingit, 
    Interiorque rosas, nec mens dolet ipsa dolore 
    Artubus arctatis quos utraque purpura vestit. 
    125 Hostis enim cum sit animae caro, cur ea laesae 
    Compateretur ei? Qui plus corroborat hostem, 
    Et sese plus debilitat. Franciscus obinde 
    Interior nullum cupit exterioris honorem, 
    Cuius nancisci vult perditione salutem, 
    130 Pressuris apices, damnis lucra, funere vitam, 
    Poenis delicias; animamque molestia carnis 
    Exhilarat, gemitus confortant, laesio sanat, 
    Probra probant, nocumenta iuvant, angustia solvit. 


    Sancti fama viri, quem nulla domare flagella 
    135 Sufficiunt, postquam Persarum castra replevit, 
    Tantos admirans animos clementia regis 
    Magnifice suscepit eum, pretiosaque dona 
    Obtulit: ille suis contentus dona refutat 
    Regis, et audiri pro summo munere poscit. 
    140 Auditurus eum rex ipse silentia turbis 
    Indicite, totosque inbet cessare tumultus, 
    Et famulis: “Mihi philosophos accersite”, dixit, 
    “Iudicio quorum doceatne fideliter iste 
    Constet, an intendat potius seducere turbas”. 
    145 Collectis igitur sapientibus, ille loquendo 
    Philosophum sapiens probat ex quo fonte sophiam 
    Hauserit, et totas rapit in caelestia mentes, 
    Sermonesque novos edisserit, et quasi sensum 
    Transscendens hominis nihil ignorare videtur. 
    150 Syllogizat enim mortalibus agnita paucis 
    Aut soli manifesta Deo primordia rerum, 
    Ex quibus insinuet primae perpendia causae, 
    Perversamque scholam Machometi damnat, et unum 
    Esse Deum, turbamque probat non esse Deorum; 
    155 Qualiter ex uno sint omnia, quomodo primi 
    Sit mora principii, simplex substantia, simplex 
    Instanti mora, simplicior substantia puncto; 
    Quam mirabiliter essentia talis ubique 
    Tota sit absque loco semper sine tempore praesens. 
    160 Unde superbierit, et quomodo qui fuit olim 
    Lucifer est lutifer, quantoque redemptio mundi 
    Constiterit pretio, quibus incarnatio causis; 
    Qualiter antiquus serpens seduxerit Evam, 
    Eva protoplastum, protoplastus posteritatem, 
    165 Posteritas Christum, serpentem Christus, in ipsum 
    A quo prodierat compulsa morte reverti; 
    Quomodo non solum caro glorificata, sed ipsa 
    Glorificans alias, Christi caro vivida dotes 
    Excellens animae simul et semel undique tota 
    170 Diversis sit in ecclesiis, et qualiter unam 
    Christus in Ecclesiam sanctos confoederet omnes; 
    Quomodo Baptismus sit spirituale lavacrum, 
    Emundans animas a primi labe parentis. 


    Articulos fidei dum sic docet ore diserto, 
    175 Philosophos regemque movet, nullusque nocere 
    Audet ei; praeconis enim sic voce iubetur. 
    Itque reditque frequens; sed tot convertere Persas 
    Cum per se non sufficiat desintque ministri 
    Propositum quibus eius eget, desistere coeptis 
    180 Cogitur et reduci fertur super aequora vento. 


    Ad natale solum cum solo fratre reversus, 
    Non homines solum, verum pecuaria laudes 
    Divinas efferre iubet, mireque frequenter 
    Accidit ut, quamvis ratione carentia, verbis 
    185 Eius obedirent intelligerentque loquentem. 
    Dumque iuvat patriae diversos visere fines, 
    Iuxta Bevanium collectas agmine denso 
    Cernit aves varias, quibus exspectare benignum 
    Ipsius accessum placido ducentibus ausu, 
    190 Causam miratur, et mansuetudinis eius 
    Unde datum sit eis arcanum scire tenorem. 
    Quas adiens fratresque vocans: “O nobile”, dixit, 
    “Primipotentis opus! Quantas exsolvere laudes 
    Vos illi de iure decet! Qui corpora mundo 
    195 Vestra superponens, plumis amicivit et alis, 
    Qui vobis planas offendiculoque carentes 
    In caeli regione vias et in aere puro 
    Constituit, nostraeque nihil gravitatis habente; 
    Qui quamvis uno produxerit ex elemento 
    200 Et vos et?pisces, vobis tamen altera longe 
    Nobilitas, citior cursus, diffusius arvum, 
    Maior libertas et deliciosior esca. 
    Ergo simul laudate Deum, benedicite nomen 
    Eius, qui tanto vos insignivit honore”. 
    205 O rerum natura creans, o gloria quamvis 
    Sensum transscendens nullis incognita rebus! 
    Vocibus humanis silvestria corda moventur, 
    Auctorisque sui gaudent mansuescere servo. 
    Unde Creatori se subicit, inde creata 
    210 Quisque sibi subicit: nil est quod obaudiat eius 
    Vocem, qui voci divinae semper obedit. 
    In volucres humana venit discretio: quidquid 
    Ille iubebat, eas intellexisse putares. 
    Nam species quamquam diversae, vox tamen una 
    215 Omnibus, aut uni similis super aethera concors 
    Effertur, nomenque Dei modulamine laudant, 
    Quale sibi natura dedit; concentibus aer 
    Acclamat, colles reboant, silvaeque resultant. 
    Delectatus eis plusquam citharaeque lyraeque 
    220 Cantibus et laetas tollens ad sidera palmas, 
    Per medias Franciscus aves utrobique canentes 
    Fertur, et immotas attrectarique ferentes 
    Prolixae gaudet tunicae contingere limbo; 
    Et benedicit eas dulcique licentiat ore. 
    225 Permissae surgunt, pedibus tellure repulsa, 
    Celsaque supportant libratis corpora pennis.