LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Henrique de Abranches
  • Legenda Versificada de São Francisco

Legenda Versificada de São Francisco - 10

Liber X ? Declarat decimus quo papam, quo sapientes 
Moverit eloquio; papae praesaga futuri 
Nuncia protulerit; multos relevarit onustos; 
Sit miseratus ovem, miserosque reduxerit agnos.
 


1 Nomine vir celebris, virtute celebrior omni, 
Tempore sanctus eo pater exstitit Urbis et orbis, 
Culmen honestatis et honoris, Honorius; ad quem 
Franciscus veniens proponere thema iubetur. 
5 Ille, licet coram tot fratribus et reverendo 
Patre locuturus, non exponentia textum 
Verba magistrorum, non integumenta librorum, 
Non propriam mentem praeconsulit, immo repente 
Oris in excursu quod nusquam caespitat, apte 
10 Singula continuans exquisitissima profert. 
Rhetoricos etiam satagens praetendere gestus, 
Non solum lingua loquitur sed corpore toto, 
Nutibus et signis, extraque movetur ut intus, 
Et motus artis per motos explicat artus. 
15 Cuius ne propria sermo levitate vacillans 
Vergat in ambages, inter sua verba priorum 
Dicta quasi quosdam serit inter gramina flores; 
Utque cohaerenter propriis aliena coaptet, 
Alta prophetarum reserans aenigmata, legis 
20 Et Scripturarum vastas explorat abyssos, 
Et fidei scrupulos, Evangeliique profundum, 
Ipsiusque Dei secreta latentia mundum. 
Sermo suis adeo placet auditoribus, ut plus 
Admiretur eum qui plus intelligit: omnes 
25 Quaerendo tacite fratres mirantur, et ipse 
Papa, quis in laici sic spiritus ore loquatur, 
Cuius in auditu devotio clamat eorum, 
Ora silent, vultus figuntur, corda moventur? 
Intellectus agit, sensus vacat et, rationis 
30 Erecta facie, facies divina videtur. 


Non tamen hostis abest qui commendanda maligne ~d¡J 
Carpat; sed dominus Hugolinus, episcopus Hosti? 
ensis, Francisco clipeus, cui gratia sese 
Caelitus infudit sanctorum vota fovendi, 
35 Eius virtutes attollit, dicta tuetur 
Et detractores propria gravitate coercet. 


Huius notitiam patris primumque favorem i~ 
Dudum nactus erat, numerum dum forte Minorum 
Multiplicare volens, Francos Franciscus adiret. 
40 Cumque recepisset peditem Florentia fessum, 
Audito quod ibi Legatus episcopus idem 
Esset, adivit eum, quem vultibus ille paternis 
Suscipiens, ut erat sidus, flos, gloria, gemma: 
Sidus honestatis, flos morum, gloria cleri, 
45 Gemma sacerdotum, quaesivit quo proficisci 
Vellet et ad quod opus; et transalpare volenti 
Persuasit reditum, fratresque revisere iussit; 
Seque suis precibus commendavere vicissim. 
Ex tunc iunxit eos indissociabile foedus, 
Foedus amicitiae, quo non est nexus in orbe 
Firmior aut virtus magis unitiva duorum. 


Expertusque sacer sacrum, fidusque fidelem, 
Tanti Franciscus tutelae praesulis omnem 
Ordinis et fratrum curam commisit agendam 
55 Depositum suscepit onus, nulloque fefellit 
Praesul in articulo. Quem praemia quanta manerent, 
Saepe profabatur Franciscus, pontificemque 
Totius mundi praesaga voce vocabat. 
Iam rebus se dicta probant; qui tunc Hugolinus, 
60 Nunc est Gregorius; qui tunc caput unius urbis, 
Nunc caput est orbis, in quo viget Ordo Minorum. 


Et bene summorum meruit reperire favorem, 
Cuius honorabat devotio grata pusillos! 
Iustus namque Deus sua cuilibet acta latenter 
65 Retribuit, talesque sibi reperire meretur 
Maiores, qualem se quisque minoribus offert. 


Eius vero modum superans miseratio, postquam 
Omnia dispersit, nec suppetit ulla facultas 
Unde satisfaciat propriis affectibus, audet 
70 Ore verecundo propriam confundere frontem 
Mendicans a divitibus quid donet egenis. 
Nec solum sustentat eos, sed honorat, et omni 
Voce molestari prohibet; Christique pusillos 
Ne quis praesumat tumidis offendere verbis, 
75 Fratris ab unius exemplo corripit omnes. 


Ille videns inopem: “Caveas, carissime”, dixit, 
“Ne paupertatem simules”. Franciscus ut audit 
Talia dicentem, iubet ut sibi dicta remitti 
Nudus et ante pedes prostratus pauperis oret. 
80 Haec est Francisco reverentia pauperis, ut de 
Paupere dicta notet de Christo scandala dici; 
Et si quem videat lapides aut ligna ferentem 
Aut aliud pondus non absque labore ferendum, 
Supponens humeros quamquam breve robur habentes, 
85 Mavult ipse premi quam pauper mole prematur. 


Sic inhonoratos devotus honorat, onustos 
Exonerat, quem non hominis solummodo, verum 
Et bruti miseret, miseri quodcumque ferentis. 


Inde per Anconae confinia dum, comitatus 
90 Paulo cui suberant fratres in partibus illis, 
Silvas et fluvios, saltus pertransit et agros, 
In grege caprarum saeptam foetentibus hircis 
Cernit ovem, Paulumque vocans: “Dic, Paule, vídesne”, 
Inquit, “ut haec inter capras incedit et hircos? 
95 Sic inter Scribas ivit Iesus et Pharisaeos. 
Hinc precor ut pretium solventes de grege foedo 
Educamus eam”. Consentit Paulus; at ambo 
Quid praeter viles tunicas persolvere possint, 
Circa se non inveniunt; sed forte viator 
100 Qui transibat ovis pretium persolvit emendae. 
Introeunt urbem: miratur episcopus, unde 
Accidat ut tamquam fatui duo tam sapientes 
Sic unam dignentur ovem traducere secum. 


Egressos urbem domus excipit hospita Sancti 
105 Dicta Severini, Dominabus idonea sedes 
Corpora casta Deo mentesque dicantibus almas. 
Tradit eis Franciscus ovem clementer alendam; 
Laetae suscipiunt et multo tempore servant, 
De cuius tunicam Francisco vellere mittunt. 
110 Quo secus Assisium synodum celebrante, minister 
Ingrediens; “Pater, hanc habeas pro parte tuarum”, 
Dixit, “ovisque tuae tunicam de vellere textam”. 
Donum Franciscus capit acceptabile, narrans 
Fratribus eventum: fratres laetantur in ipsa 
115 Simplicitate patris tantum consistere fructum. 


Nec modo Francisci pietas semel hoc ita fecit, 
Sed quoties animal vidit miserabile, cuius 
Vel prece vel pretio posset differre dolorem. 
Cuius ut exemplum referam de milibus unum, 
120 Fratre supradicto comitatum Marchia rursus 
Excipit Anconae praedicta, duosque ferenti 
Obviat agniculos, quorum, pendente deorsum 
Pondere, vincla pedes astringunt dura tenellos, 
Oraque solventes miseri balantia voce, 
125 Quam natura dedit, emittunt 'signa doloris'. 
Inferri nocumenta piis, et pessima cernens 
Et peiora timens, quaerit Franciscus ab ipso 
Qui portabat eos, fieri quid debeat inde. 
Ille refert: “Intrabo forum vendamque necandos 
130 Carnifici”. Franciscus ad haec: “Ne feceris”, inquit, 
“Sed placidus placidis, insons insontibus esto; 
Quoque libens parcas, quantum daret ut morerentur 
Ipse tibi lictor, tantum dabo ne moriantur”. 
Sic pia pro miseris devotio supplicat agnis; 
135 Neve supervacuo sermone ceciderit auras, 
Exutus chlamydem dat agresti, lege statuta 
Et iuramentis intervenientibus, ut de 
Compedibus vinctos educat et educet agnos.