LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Henrique de Abranches
  • Legenda Versificada de São Francisco

Legenda Versificada de São Francisco - 14

Liber XIV ? Concludit quartuadecimus qua morte supremum 
Clauserit ille diem; quae carnem signa notarint; 
Quam celse fuerit auctorizatus et a quo; 
Quamodo cum Christo vivat per saecla beatus.
 


1 Sanus ad haec aegra non passus mole teneri 
Amplius, in superas evadit spiritus auras; 
Nullaque praeteriens Lethen oblivia gustat, 
Sed patriam sedem comparque revisitat astrum 
5 Liber, et annexam rapturus in aethera carnem. 
O rerum contrarietas mirabilis! Idem, 
Qui iacet in terris, stat in astris; hic modo dormit, 
Semper ibi vigilat; hic mortuus est, ibi vivus; 
Mortnus hic ad tempus, ibi per saecula vivus; 
10 Hic in re vera nec homo nec spiritus, illic 
Spiritus humanus, homo spiritualis, utrimque 
Sanctus, sed proprie sacer hic, ibi dicitur almus. 


Praesentes Christi repraesentantia mortem 
Signa notant, dum quinque vident in carne beati 
15 Vulnera Francisci roseo respersa cruore. 
Clavi namque pedes et palmas; lancea dextrum 
Transfixisse latus, crux distendisse videtur 
Corpus, et in Iesu signum quodcumque reliquit 
Passio, sic penitus se repraesentat in isto. 
20 O novitas miranda! quis hoc audivit ab aevo? 
Praeter Franciscum quis partibus insita certis 
Vulnera quinque tulit morientis imagine Christi? 


Mors equidem Domini multis illata, sed isti 
Est innata; crucem multi subiere coacti: 
Iste crucem sic mente tulit, sic pectore fovit, 
Sic studiis coluit, ut et ipsa charàctere carnis 
Se manifestarent animi secreta profundi. 


Conveniunt populi, concurrunt undique fratres 
Patris ad exsequias, et in ecclesia sepelitur 
30 Assisii, Sanctus quae dicta Georgius exstat: 
Puro de lapide fit honorifice sibi tumba. 


Ad sacrum cuius tumulum leprosa frequenter 
Mundantur, morbosa vigent, defuncta resurgunt 
Corpora; paralysis tremor in plerisque resilit, 
35 Hydropisisque tumor, febrisque extraneus ardor, 
Lethargi pigra frigiditas, epilepticus horror. 
Huic caeci, claudi, surdi, mutique sepulcro 
Accumbunt: caecis mos est ibi cernere claudos 
Saltantes, surdis mutos audire loquentes. 


40 Haec fieri Nonus dum papa Gregorius audit, 
Et testes audita probant, et fama probatis 
Acclamat, petit Assisium cum fratribus, et sunt 
Undique collectis insufficientia turbis 
Atria, vix ipsi capinnt tot milia campi. 
45 Adsunt et proceres comitesque ducesque, nec ipsa 
Maiestas regalis abest, examine denso 
Abbates et pontifices, et quilibet ordo 
Ecclesiae stipant caput admirabile cleri 
Gregorium verbi caelestis vina pluentem. 


50 Cuius thema fuit: Quasi matutina nitorem 
Stella dat in medio nebulae, quasi luna diebus 
Plena suis, quasi sol splendens, sic iste refulsit 
In templo Domini. Completur sermo idelis, 
Sermo quasi gladius penetrans, quasi flamma virorum 
55 Pectora succendens, quasi mel praecordia replens. 


Signaque Francisci, quae fecit ad eius honorem 
Christus et aeterna voluit clarescere fama, 
In commune bonum legit Octavianus aperte, 
Declarat dominus Rainerus apertius: ille 
60 Annis, hic animis maturus; in ordine fratrum 
Posterior, et simpliciter praelatior ille 
Exstitit, hic aetate minor sed stemmate maior. 


Sanctus corde pater compuncto, voce serena: 
“Ad laudem Trinitatis”, ait, “Christique, Mariae 
65 Matris, sanctorum Petri Paulique beatum 
Patrem Franciscum, quem glorificavit in astris 
Christus, et in terris auctorizare tenemur”. 
Sic in catalogo sanctorum solus habebat 
Iure pater sanctus patrem conscribere sanctum. 
70 Quoque magis liqueat qualis quantusque sit iste 
Inter apostolicos: hic est carbunculus, hic est 
Laurus, hic est vitis, aut hic balsamus; illi 
Sunt vitra, vel myrti, vel labruscae, vel olivae. 
Inter eos est ergo quasi carbunculus inter 
75 Vitra, quasi laurus inter myrtos, quasi vitis 
Inter labruscas, quasi balsamus inter olivas. 
A tali tanto talem tantumque decebat 
Auctorizari patre patrem, qui didicisset 
Ex eius meritis in vita quanta referri 
80 Praemia deberent post mortem, qui veneratus 
Esset viventem, venerareturque sepultum. 


Sic igitur speculum maiorum, duxque Minorum, 
Quo minor in terris, est maior in aethere; qui nil 
Hic habuit proprium, nunc omnia possidet; et qui 
Mundanis spretus fuerat, mundanaque sprevit, 
Iam victor caelo spatiatur et aethere, melle 
Vescitur et manna, gemmis redimitur et auro, 
Deliciis vernat et honore, salute beatur 
Et requie. Cuius nos ad consortia Christus 
90 Perducat, cum quo sit Patri Spirituique 
Sancto maiestas et gloria nunc et in aevam 
Amen.