II. Jacobus de Vitry. Epistola I (Oct. 1216)
(Huygens. Lettres p. 75‑76)
Unum tamen in partibus illis inveni solatium, multi enim utriusque sexus divites et seculares omnibus pro Christo relictis seculum fugiebant, qui Fratres Minores et Sorores Minores vocabantur. A domino papa et cardinalibus in magna reverentia habentur, hii autem circa temporalia nullatemus occupantur, sed ferventi desiderio et vehementi studio singulis diebus laborant ut animas que pereunt a seculi vanitatibus retrahant et eas secum ducant. Et iam per gratiam Dei magnum fructum fecerunt et multos lucrati sunt, ut qui audit dicat: veni et cortina cortinam trahat. Ipsi autem secundum formam primitivae ecclesiae vivunt, de quibus scriptum est: multitudinis credentiunm erat cor unum et anima una. De die intrant civitates et villas, ut aliquos lucrifaciant operam dantes actione; nocte vero revertuntur ad heremum vel loca solitaria vacantes contemplationi. Mulieres vero iuxta civitates in diversis hospitiis simul commorantur; nihil accipiunt, sed de labore manuum suarum vivunt, valde autem dolent et turbantur, quia a clericis et laicis plus quam vellent honorantur. Homines autem illius religionis semel in anno cum multiplici lucro ad locum determinatum conveniunt, ut simul in Domino gaudeant et epulentur, et consilio bonorum virorum suas faciunt et promulgant institutiones sanctas et a domino papa confirmatas, post hoc vero per totum annum disperguntur per Lumbardiam et Thusciam et Apuliam et Siciliam. Frater autem Nicholaus domini papae provincialis, vir sanctus et religiosus, relicta curia nuper ad eos confugerat, sed quia valde necessarius erat domino papae revocatus est ab ipso. Credo autem quod in opprobrium prelatorum, qui quasi canes sunt muti non valentes latrare (Is 56, 10), Dominus per huiusmodi simplices et pauperes homines multas animas ante finem mundi vult salvare.