XI. Anonymus
(S. Bonaventurae)
Ex verbis fratris Illuminati
(Golubovich, Biblioteca I p. 36‑37)
“Referebat Generalis Minister (S. Bonaventura) quod socius beati Francisci (fr. Illuminatus) qui eum comitatus fuit quando ivit ad Soldanum Babyloniae, talia narrare consueverat.” Cum esset, inquit, in Curia Soldani, tali experimento probare voluit fidem et devotionem quam beatus Franciscus ad Dominum nostrum crucifixum se habere monstrabat. Fecit ante se sterni pulchrum tapete variatum crucis signaculis quasi per totum, et dixit astantibus: “Nunc vocetur homo iste qui verus christianus videtur: et si veniens ad me in tapeti signa crucis calcaverit, dicemus ei quod Domino suo iniuriam fecit. Si autem transire noluerit, dicam ei cur ad me contemnit accedere”. Vocatus autem Vir Deo plenus, et ex ipsa plenitudine, tam in agendo, quam in respondendo bene instructus, transiens per tapete, ultro ad Soldanum accessit. Tunc Soldanus causam ratus qua viro Dei exprobraret, quasi iniuriam Domino Christo fecisset, ait: “Vos Christiani adoratis Crucem, velut singulare Dei vestri signum; cur ergo non es veritus crucis signa calcare?” Respondens beatus Franciscus, “debetis, inquit, scire, quod cum Domino nostro crucifixi fuerunt et latrones; veram crucem Domini et Salvatoris nostri Ihesu Christi nos habemus et illam adoramus totaque devotione complectimur; data igitur nobis sancta Domini cruce, vobis latronum cruces relictae sunt: et ideo super latronum signacula non sum veritus transire. Ad vos enim aut inter vos nihil de sancta cruce.
“Aliam quaestionem idem Soldanus fecit ei dicens: “Dominus vester docuit in Evangeliis suis malum pro malo vos non debere reddere, nec defendere pallium etc., quanto magis non debent Christiani terras nostras invadere? etc. — Vos, inquit beatus Franciscus, non videmini totum legisse Christi Domini nostri Evangelium; alibi enim dicit: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice a te etc.; per quod quidem docere nos voluit nullum hominem esse ita carum nobis vel ita propinquum, etiam si carus nobis fuerit quasi oculus capitis, quin separare, eruere et penitus eradicare debemus, si nos a fide et amore Dei nostri conetur avertere. Unde propter hoc Christiani vos et terram quam occupatis, iuste invadunt, quia blasphematis nomen Christi et ab eius cultura quos potestis avertitis. Si autem velletis creatorem, et redemptorem cognoscere, confiteri et colere, diligerent vos quasi se ipsos. — Mirantibus quoque astantibus in responsionibus eius”.