LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Cântico de Frei Sol ou Louvor das Criaturas - Introdução

    Este cântico, amplamente conhecido hoje em dia, é certamente uma das obras mais estudadas de São Francisco, e não há nenhuma dúvida sobre sua autenticidade. Já há referências preciosas em 1Cel 80, em 2Cel 165, em Legenda Maior 8,6. No Espelho da Perfeição é interessante ler desde o n. 115 até o n.120, que dá o texto. Mas o melhor texto é o do Cod. 338 de Assis. Já no sec. XIV muitos pergaminhos davam o texto completo, independente de outros escritos. 

    O texto original é em italiano antigo. Damos aqui a versão latina, que aparece em manuscritos e que foi ajustada por Caetano Esser:
    1 Altissime, omnipotens, bone Domine, tuae sunt laudes, gloria et honor et omnis benedictio (cfr. Apoc 4,9.11).
    2 Tibi soli, Altissime, conveniunt, et nullus homo est dignus te nominare.
    3 Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua (cfr. Tob 8,7), principaliter cum domino fratre sole, qui est dies, e illuminas nos per ipsum.
    4 Et ipse est pulcher et irradians magno splendore; de te, altissime, profert significationem.
    5 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem lunam et stellas (cfr. Ps 148,3), quas in caelo creasti claras et pretiosas eb bellas.
    6 Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aerem et nubes et serenitatem et omne tempus (cfr. Dan 3,64-65), per quod das tuis creaturis alimentum (cfr. Ps 103, 13-14).
    7 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem aquam (cfr. Ps 148,4-5), quae est perutilis et humilis et pretiosa et casta.
    8 Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ignem (cfr. Dan 3,66), per quem noctem illuminas (cfr. Ps 77,14), et ipse est pulcher et iucundus et robustus et fortis.
    9 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem nostram matrem terram (cfr. Dan 3,74) que nos sustentat et gubernat, et producit diversos fructus cum coloratis floribus et herba (cfr. Ps 103, 13-14).
    10 Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem (cfr. Mt 6,12), et sustinent infirmatem et tribulationem.
    11 Beati illi, qui ea sustinebunt in pace (cfr. Mt 5,10), quia a te, altissime, coronabuntur.
    12 Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivenbs potest evadere.
    13 Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in tuis sanctissimis voluntatibus, quia secunda       mors non faciet eis malum (cfr. Apoc 2,11; 20,6).
    14 Laudate et benedicite Dominum meum (cfr. Dan 3,85), gratias agite et servite illi magna humilitate.