LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Officium Sancti Francisci - Ad I Vesperas

    1 – Antiphonae 

    I. Franciscus, vir catholicus 
    Et totus apostolicus, 
    Ecclesiae teneri 
    Fidem romanae docuit, 
    Presbyterosque monuit 
    Prae cunctis revereri. 

    II. Coepit sub Innocentio, 
    Cursumque sub Honorio 
    Perfecit gloriosum; 
    Succedens his, Gregorius 
    Magnificavit amplius 
    Miraculis famosum. 

    III. Hunc sanctus praeelegerat 
    In patrem, quando praeerat 
    Ecclesiae minori; 
    Hunc, spiritu prophetico 
    Provisum, apostolico 
    Praedixerat honori. 

    IV. Franciscus evangelicum 
    Nec apicem vel unicum 
    Transgreditur nec iota; 
    Nil jugo Christi suavius, 
    Hoc onere nil levis 
    In huius vitae rota. 

    V. Hic creaturis imperat, 
    Qui nutui subiecerat 
    Se totum Creatoris; 
    Quidquid in rebus reperit 
    Delectamenti, regerit 
    In gloriam Factoris. 

    2 – Capitulum 
    Mihi autem absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. R. Deo gratias 

    3 – Hymnus 

    Est Gregorii IX. 

    I. Proles de caelo prodiit, 
    Novis utens prodigiis: 
    Caelum caecis aperuit; 
    Siccis mare vestigiis, 

    II. Spoliatis Aegyptiis, 
    Transit dives; sed pauperis 
    Nec rem vel nomen perdidit, 
    Factus felix pro miseris. 

    III. Assumptus cum Apostolis 
    In monteme novi luminis, 
    In paupertatis praediis 
    Christo Franciscus intulit: 

    IV. “Fac tria tabernacula”, 
    Votum secutus Simonis; 
    Quem huius non deseruit 
    Numen vel omen nominis. 

    V. Legi, Prophetue, Gratiae 
    Gratum gerens obsequium, 
    Trinitatis officium 
    Festo solemni celebrat, 

    VI. Dum reparat virtutibus 
    Hospes triplex hospitium, 
    Et beatarum mentium 
    Cum templum Christo consecrat. 

    VII. Domum, portam et tumulum, 
    Pater Francisce, visita; 
    Et Evae prolem miseram 
    A somno mortis excita. Amen. 

    4 - V. Ora pro nobis, beate Francisce. 
    R. Ut digni efficiamur promissionibus Ghristi. 

    5 - Ad Magnificat Antiphona 
    O stupor et gaudium, 
    O iudex homo mentium:
    Tu nostrae militiae
    Currus et auriga; 
    Ignea praesentibus 
    Transfiguratum fratribus 
    In solari specie 
    Vexit te quadriga; 
    In te signis radians, 
    In te ventura nuntians, 
    Requievit spiritus 
    Duplex prophetarum. 
    Tuis adsta posteris, 
    Pater Francisce, miseris, 
    Nam increscunt gemitus 
    Ovium tuarum. 

    6 – Oratio 
    Deus, qui Ecclesiam tuam beati Francisci meritis foetu novae prolis amplificas, tribue nobis ex eius imitatione terrena despicere et caelestium donorum semper participatione gaudere. Per Dominum.