LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Officium Sancti Francisci - Ad Matutinum

    7 – Invitatorium 

    Regi, quae fecit opera, 
    Christo confiteantur, 
    Cuius in sancto vulnera 
    Francisco renovantur. 

    8 – Hymnus 
    Auctore Thoma Capuano Cardinale S. Sabinae. 

    I. In caelesti collegio 
    Novus collega colitur: 
    In sanctorum rosario 
    Novellus flos producitur. 

    II. Franciscus florens gratia, 
    Forma factus humilium, 
    Laetus potitur gloria, 
    Sortis consors sublimium. 

    III. Metit de sparso semine 
    Plenae messis manipulum, 
    Fallens sub terrae tegmine 
    Nostrae salutis aemulum. 

    IV. Hic carnis supercilium 
    Legi subiecit spiritus: 
    Mundum vicit et vitium, 
    Se victo, victor inclytus. 

    V. Linguae manus praeambula 
    Verbo paravit semitam, 
    Et amplectuntur saecula 
    Doctrinam facto proditam. 

    VI. In paupertatis praedio 
    Minorum plantans vineam, 
    Ostendit magisterio 
    Vitae vivendi lineam. 

    VII. Ad aeternas divitias 
    Turbam allexit pauperum, 
    Quos ad caeli delicias 
    Lingua vocavit operum. 

    VIII. Vita, doctrina splenduit, 
    Resplendet et miraculis; 
    Sic praefuit, quod profuit, 
    Via, lucerna populis. 

    IX. Summi reais palatio, 
    Doctor, loca discipulos; 
    Salutis privilegio 
    Christi praemuni famulos. 

    X. De tenebris miseriae 
    Sequaces stellae praeviae, 
    Quaeramus patrem gratiae, 
    Consortes tandem gloriae. Amen. 

    IN I NOCTURNO 

    9 – Antiphonae 

    I. Hic vir in vanitatibus 
    Nutritus indecenter, 
    Plus quis nutritoribus 
    Se gessit insolenter. 

    II. Excelsi dextrae gratia 
    Mirifice mutatus, 
    Dat lapsis spem de venia 
    Cum Christo iam beatus. 

    III. Mansuescit sed non penitus 
    In primis per languores,
    Qui, captis armis caelitus, 
    Ad plenum mutat mores. 

    10 - V. Amavit eum Dominus et ornavit eum. 
    R. Stolam gloriae induit eum. 

    11 – Responsoria 
    I. R. Franciscus ut in publicum 
    Cessat negotiari, 
    In agrum mox dominicum 
    Secedit meditari; 
    Inventum evangelicum 
    Thesaurum vult mercari. 
    V. Deum, quid agat, unicum 
    Consultans, audit caelicum  
    Insigne sibi dari. | 

    II. R. In Dei fervens opere, 
    Statim ut sua vendit, 
    Pauperibus u impendere 
    Pecuniam intendit, 
    Quae gravi suo pondere ` 
    Cor liberum offendit. 
    V. Quam, formidante paupere 
    Presbytero recipere, 
    Abiectam vilipendit. 

    III. Dum pater hunc persequitur, 
    Latens dat locum irae; 
    Constanter post aggreditur 
    In publicum prodire: 
    Squalenti vultu cernitur, 
    Putatur insanire. 
    V. Luto, saxis impetitur, 
    Sed patiens vir nititur 
    Ut surdus pertransire. 

    IN II NOCTURNO 

    12 – Antiphonae 

    IV. Pertractum domi verberat 
    Plus cunctis furens pater, 
    Obiurgans vincit, carcerat; 
    Quem furtim solvit meter. 

    V. Iam liber, patris furiae 
    Non cedit effrenati, 
    Clamans se voluntarie 
    Pro Christo mala pati. 

    VI. Ductus ad loci praesulem, 
    Sua patri resignat; 
    Nudusque manens exsulem 
    In mundo se designat. 

    13 - V. Os iusti meditabitur sapientiam 
    R. Et lingua eius loquetur iudicium. 

    14 – Responsoria 

    IV. R. Dum seminudo corpore 
    Laudes decantat gallice 
    Zelator novae legis, 
    Latronibus in nemore 
    Respondet sic prophetice: 
    “Praeco sum magni Regis”. 
    V. Audit, in nivis frigore 
    Proiectus: “Iace, rustice”, 
    Futurus pastor gregis. 

    V. R. Amicum quaerit pristinum, 
    Qui spretum in coenobio 
    Tunicula contexit. : 
    Contemptu gaudens hominum 
    Leprosis fit obsequio, 
    Quos antea despexit. 
    V. Sub typo trium Ordinum 
    Tres, nutu Dei praevio, 
    Ecclesias erexit. 

    VI. R. Audit in Evangelio 
    Quae quis Christus loquitur 
    Ad praedicandum missis; 
    “Hoc”, inquit, “est quod cupio”. 
    Laetanter his innititur 
    Memoriae commissis. 
    V. Non utens virga, calceo, 
    Nec pera, fune cingitur, 
    Duplicibus dimissis. 

    IN III NOCTURNO. 

    15 – Antiphonae 

    VII. Cor verbis novae gratiae 
    Sollicitus apponit, 
    Verbumque poenitentiae 
    Simpliciter proponit. 

    VIII. Pacem, salutem nuntiat 
    In Spiritus virtute, 
    Veraeque paci sociat  
    Longinquosh a salute. 

    IX. Ut novis sancti merita 
    Remunerantur natis, 
    His nova tradit monita, 
    Viam simplicitatis. 

    16 - V. Lex Dei eius in corde ipsius 
    R. Et non supplantabuntur gressus eiusk. 

    17 – Responsoria 
    Auctore Card. Thoma Capuano. 

    VII. R. Carnis spicam, contemptus area, 
    Franciscus frangens, terens terrea, 
    Granum purum, excussa palea, 
    Summi Regis intrat in horrea. 
    V. Vivo pani morte iunctus, 
    Vita vivit vita functus. 

    Auctore Gregorio IX. 
    VIII. R. De paupertatis horreo 
    Sanctus Franciscus satiat 
    Turbam Christi famelicam, 
    In via ne deficiat; 
    Iter pandit ad gloriam 
    Et vitae viam ampliat. 

    V. Pro paupertatis copia 
    Regnat dives in patria, 
    Reges sibi substituens, 
    Quos hic ditat inopia. 

    IXa. R. Sex fratrum pater septimus, 
    Absorptus luce caelitus, 
    Futura contemplatur. 
    Inter Minores minimus, 
    Quis parvi gregis exitus 
    Praeclare speculatur. 
    V. Quadrans quoque novissimus 
    Culparum sibi penitus 
    Dimitti revelatur. 

    IXb. R. Arcana suis reserans. 
    Octavum tandem recipit, 
    Et ad diversas gentes 
    Binos mittendos foederans, 
    Humiliari praecipit 
    Et esse patientes. 
    V. Grex procidit obtemperans, 
    Pastor erectos suscipit 
    Ad oscula gaudentes. 

    IXc. R. “Euntes”, inquit, “in eum 
    Qui nutriet vos Dominum 
    Iactate cogitatum”. 
    Sic fratribus erroneum 
    Praecludit et interminum 
    Callem cupiditatum. 
    V. Sic curis cor extraneum 
    Non providet in crastinum 
    In zonis aes ligatum. 

    IXd. R. Regressis quos emiserat, 
    Completur bis senarius 
    Fratrum; dum confirmando 
    Normam sancto quam scripserat, 
    Iussa dat Innocentius 
    Papa de praedicando. 
    V. In mna Franciscus foenerat, 
    Quem dati movet ratio 
    De lucro reportando.