LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Juliano de Spira
  • Officium Sancti Francisci

Officium Sancti Francisci - Ad II Vesperas

24 – Hymnus 
Auctore Thoma Capuano, Cardinali S. Sabinae. 

I. Decus morum, dux Minorum, 
Franciscus tenens bravium 
In te vite datur vitae, 
“Christe, redemptor omnium”. 

II. Plaudat frater, regnat pater 
Concivis caeli civibus; 
Cedat fletus, psallat coetus, 
“Exsultet caelum laudibus”. 

III. Demptum solo, datum polo 
Signorum probant opera; 
Ergo, vivit, nam adivit 
“Aeterna Christi munera”. 

IV. Pro terrenis votis plenis 
Reportat dona gloriae; 
Quem decoras, quem honoras, 
“Summae Deus clementiae”. 

 V. Hunc sequantur, huic iungantur 
Qui ex Aegypto exeunt; 
In quo duce, clara luce, 
“Vexilla Regis prodeunt”. 

VI. Regis signum ducem dignum 
Insignit manu, latere; 
Lux accedit, nox recedit, 
“Iam lucis orto sidere”. 

VII. Est dux fidus, clarum sidus: 
Ducit, relucet, devia 
Devitando, demonstrando 
“Beata nobis gaudia”. 

VIII. Mina gregem, dux, ad Regem, 
Collisor hostis callidi; 
Nos conducas et inducas 
“Ad cenam Agni providi”. Amen. 

24a - V. Ora pro nobis, beate Francisce. 
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. 

25 - Ad Magnificat Antiphona 

O virum mirabilem 
In signis et prodigiis, 
Languores cum daemoniis 
Quoslibet pellentem. 
Dat aurem suis avium 
Praedicans silvestrium 
Verbis intendentem. 
O vita laudabilem, 
Qua fidem sic magnificat; 
Sed et multos vivificat 
Mortuos defunctus. 
Francisce, nos caelestium 
Fac consortes civium, 
Quibus es coniunctus. 

26 - Antiphonae ad Benedictus et Magnificat infra Octavam et pro Commemoratione S. Francisci. 
Adscribitur Gregorio Papae IX. 

I. Sancte Francisce, propere 
Veni, pater, accelera 
Ad populum, qui premitur 
Et teritur sub onere, 
Palea, luto, latere; 
Et, sepulto Aegyptio 
Sub sabulo, nos libera, 
Carnis exstincto vitio. 

Tribuitur Thomae Capuano Cardinali S. Sabinae. 

II. Salve, sancte pater, patriae lux, forma Minorum, 
Virtutis speculum, recti via, regula morum: 
Carnis ab exsilio, duc nos ad regna polorum. 

Gregorio IX attributa. 

III. Plange, turba paupercula, 
Ad patrem clama pauperum: 
Hoc lugubre suspirium, 
Pater Francisce, suscipe, 
Et prode Christo stigmata 
Lateris, pedum, manuum, 
Ut nobis reddat orphanis 
Tanti patris vicarium. 

Assignatur Cardinali Rainerio Capoccio. 

IV. Caelorum candor splenduit, 
Novum sidus emicuit: 
Sacer Franciscus claruit, 
Cui Seraph apparuit, 
Signans eum charactere 
In volis, plantis, latere, 
Dum formam crucis gerere 
Vult corde, ore, opere.