Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • São Boaventura
  • Legenda Menor

Legenda Menor - V,3

Lectio tertia. 

3 
1 Alio quoque tempore vir Dei ad quamdam eremum transferre se volens, ut ibi liberius contemplationi vacaret, quia debilis erat, cuiusdam pauperis hominis vectabatur asello. 
2 Cumque diebus aestivis famulum Dei sequendo vir ille montana conscenderet (cfr. Ios 2,16), asperioris et longioris viae itinere fatigatus (cfr. Ioa 4,6) nimioque sitis ardore deficiens, instanter coepit clamare ac dicere, quod nisi paululum biberet, confestim spiritum exhalaret. 
3 Absque mora vir Dei prosilivit ab asino, et fixis in terra poplitibus, palmas tetendit ad caelum (cfr. 2Par 6,13), orare non cessans (cfr. Col 1,9), donec se intellexit auditum. 
4 Oratione tandem finita: “Festina”, inquit viro, “ad petram, et illic aquam vivam reperies, quam tibi hac hora misericorditer Christus de lapide bibendam produxit (cfr. Is 48,21)”. 
5 Cucurrit sitiens homo ad locum ostensum bibitque aquam de petra (cfr. Ps 77,16; Is 48,21) orantis virtute productam et poculum hausit a Deo sibi de Saxo durissimo (cfr. Deut 32,13) propinatum.