LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Legenda Menor - I,8

    Lectio octava. 

    8 
    1 Solutus exinde mundi contemptor a vinculis terrenarum cupidinum, dum, civitate relicta, securus et liber laudes Domino in medio nemorum gallica lingua cantaret, occurrentibus sibi latronibus, magni Regis praeco non timuit, nec a laude cessavit, 
    2 utpote qui viator seminudus et vacuus erat et apostolico more in tribulatione gaudebat (cfr. 2Cor 7,4). 
    3 Exinde totius humilitatis amator ad obsequendum leprosis se transtulit, ut dum miserabilibus et abiectis personis servitutis iugo se subderet, sui mundique contemptum perfecte prius disceret quam doceret. 
    4 Et quidem cum prius eos super omne hominum genus horrere soleret, diffusa in eum copiosius gratia, corde tam humili se illorum mancipavit obsequiis quod et lavabat pedes et ligabat ulcera et educebat putredinem et saniem abstergebat. 
    5 Inauditi quoque fervoris excessu ulcerosarum plagarum ruebat in oscula, os suum ponens in pulvere, ut saturatus opprobriis (cfr. Lam 3,29.30), carnis supercilium legi spiritus potestative subiceret suique dominium, hoste subacto domestico, pacifice possideret.