LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Legenda Menor - II,7

    Lectio septima. 

    7 
    1 Religiosus quidam tunc temporis de Ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali quodam prope Assisium languore tam gravi tamque prolixo laborans, ut crederetur morti iam proximus, viro Dei supplex factus per nuntium, postulabat instanter, ut pro se ad Deum intercedere vellet. 
    2 Cui vir pius benigne assentiens, oratione praemissa, panis micas accepit, et cum oleo sumpto de lampade, quae coram Virginis ardebat altari, commiscens, quasi quoddam electuarium per manus fratrum infirmanti transmisit, 
    3 dicens: “Medicinam hanc fratri nostro deferte Morico, qua ipsum Christi virtus non solum plenae sanitati restituet, verum etiam robustum bellatorem effectum aciei nostrae perseveranter adiunget”. 
    4 Statim autem, ut antidotum illud sancti Spiritus adinventione confectum aeger homo gustavit, sanus exsurgens, tantum mentis et corporis a Deo vigorem obtinuit, ut paulo post viri sancti Religionem ingressus, longo tempore loricam portaret ad carnem, et crudis dumtaxat contentus cibariis, nec vini poculum sumeret nec coctum aliquid degustaret.