LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

    Legenda Menor - III,1

    III - De praerogativa virtutum. 

    Lectio prima. 

    1 
    1 Insignis sectator crucifixi Iesu, vir Dei Franciscus a suae conversionis primordiis tanta disciplinae rigiditate carnem crucifigebat cum vitiis (cfr. Gal 5,24) motusque sensuales tam stricta frenabat modestiae lege, ut vix necessaria sumeret sustentationi naturae. 
    2 Nam cocta cibaria sanitatis tempore vix admittebat et raro, admissa vero aut commixtione cineris interdum faciebat amara aut aquei superinfusione liquoris ut plurimum reddebat insipida. 
    3 Quam vero districtam in potu parcitatem servaverit, carnem suam a vino abstrahens, ut transferret animum ad sapientiae (cfr. Qo 2,3) lucem, hinc liquido valemus advertere, quod et de aqua frigida cum sitis aestuabat ardore, vix audebat ad sufficientiam bibere. 
    4 Nuda humus ut saepius lectus erat lassato corpusculo, cervical lapis vel lignum, vestisque simplex, rugosa et hispida tegumentum, pro eo quod experientia certa didicerat, hostes malignos duris et asperis in fugam converti, delicatis autem et mollibus ad tentandum fortius animari.