Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • São Boaventura
  • Legenda Menor

Legenda Menor - IV,5

Lectio quinta. 

5 
1 Apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intrantibus fratribus semel ex more capitulum, cum unus ex eis defensionis cuiusdam tectus palliolo, se disciplinae non subderet, videns hoc vir sanctus in spiritu, qui in cella tunc orans sequester et medius erat inter eosdem fratres et Deum, vocari ad se fecit unum ex ipsis, cui et dixit: 
2 “Vidi, frater, diabolum super illius fratris inobedientis dorsum, col-lum eius tenentem adstrictum, qui tali sessore subactus, obedientiae freno spreto, instinctus illius sequebatur habenas. 
3 Vade igitur et dic fratri, ut obedientiae sanctae collum sine mora submittat, cum et ille hoc suggerat fieri, ad cuius precum instantiam daemon ille confusus abscessit”. 
4 Monitus per internuntium frater, compunctionis concepto spiritu ac veritatis luce percepta, coram viri sancti Vicario in fa-ciem procidit (cfr. Mat 26,39), se ipsum culpabilem recognovit, veniam petiit, disciplinam suscepit et pertulit ac deinceps per omnia humiliter obedivit.