LÍNGUAS CLÁSSICAS

Página de Estudos das Fontes Pesquisadas

  • Fontes Franciscanas
  • Fontes Biográficas
  • Tomás de Celano
  • Primeira Vida (1Cel)

TEXTO ORIGINAL

Prima Vita (1Cel) - 78

78. 
1 Frater Paulus vero, eius dolorem admirans, coepit ipsemet etiam condolere. 
2 Cum autem nihil, praeter viles tunicas quibus induebantur, haberent et solliciti de solvendo pretio exsisterent, statim quidam mercator iter agens adfuit et pretium obtulit quod optabant. 
3 At ipsi, gratias agentes Deo (cfr. Col 3,17), suscepta ove, Auximum pervenerunt et introeuntes ad epis-copum civitatis, ab ipso magna cum reverentia sunt suscepti. 
4 Mirabatur tamen dominus episcopus et de ove, quam vir Dei (cfr. 4Re 4,9) ducebat, et de affectu, quo erga eam ducebatur. 
5 Sed cum Christi servus longam sibi de ove sermonis parabolam retexisset, corde compunctus (cfr. Act 2,37) episcopus super viri Dei puritatem, gratias egit Deo (cfr. Act 27,35). 
6 Die vero sequenti egressus de civitate et cogitans quidnam de ove faceret, de consilio consocii et fratris sui, eam in quodam claustro famularum Christi apud Sanctum Severinum tradidit conservandam. 
7 Venerabiles quoque ancillae Christi, velut magnum munus sibi a Deo datum, gaudentes oviculam susceperunt. 
8 Quam temporibus multis sollicite custodientes, de lana ipsius tunicam texuerunt et eam beato patri Francisco apud ecclesiam Sanctae Mariae in Portiuncula, tempore cuiusdam capituli, transmiserunt. 
9 Quam cum magna reverentia et animi exsultatione sanctus Dei suscipiens et amplexans, deosculabatur eam, omnes invitans ad tantum gaudium circumstantes.

TEXTO TRADUZIDO

Primeira Vida (1Cel) - 78